# Acta eruditorum 1729 185

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, AEPTVNO. LI. MINERVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/185

Dum per aream, quam Pudens donavit, non modo illud spatium, quod templum occupabat, sed longe amplius circa illud intelligendum censet, monet tamen, antiquitus defunctorum corpora non intra pomoeria, sed extra illa, in viis fere publicis sepulta fuisse, nec ante seculum octavum in Anglia morem invaluisse mortuos in templis vel coemeteriis illis vicinis humandi, quam licentiam demum A. 742 Papa Cutberto Archiep. Cantuar. petenti concesserit. Tacemus monumenta alia, ad Ecclesias Angliae spectantia, quae Praefationi subjiciuntur. Illud tamen etiam monendum, Cl. Hearnium in Catalogo librorum a se editorum, quem utrique libro pro more attexuit, occasionem captare passim quaedam addendi, quae alibi locum non invenerant. Ita in eo, quem subjecit Johanni Glaston. dum Reliquias suas Bodlejanas memorat, a p. 612 ad 645 varias affert tum Thomae Bodleji, tum & Elisabethae Reginae & Henrici Savilii Epistolas, quae imprimis Bibliothecam Bodlejanam Oxoniensibus donatam concernunt. Dodwelli dissertationem de parma Woodvardiana a se editam memorans, indignatur, Gualterum Moyle, cujus, ut antea in Actis, ita mox iterum mentionem faciemus, antiquitatem illius in dubium vocasse, & graviter in eum invehitur, quippe qui de autoribus praestantissimis plerisque, tam veteribus quam recentibus, contumaciter arroganterque scripserit, ne quidem ipsis Patribus exceptis, judicans nempe, Sandersonium Episcopum Anglum plus verae Logicae & judicii possidere, quam omnes simul Patres. In altero Catalogo, Adamo de Domerham subjecto, de insigni raritate Itinerarii Lelandiani a se editi ipse testatur, cujus scilicet libri non nisi centum & viginti exemplaria, in quibus duodecim in charta magna, impressa sint.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
