# Acta eruditorum 1729 186

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, THE WHOLE WORKS OF WALTER MOYLE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/186

GUALTERI MOYLII OPERAOMNIA, ipso publicata, quibus praefixa est Relatio quaedam de Autoris vita & scriptis. Londini, apud J. Knapton, Ed. Curli & rel. 1727. 8. Plag. 20. PEcensuimus A. 1727M. Jun. p. 253 sq. Opera Moylii posthuma, a Thoma Sergeant in lucem emissa; nec adhuc laudum, quibus & librum & Autorem tunc mactavimus, nos poenitet, quantumvis in eum debacchetur Cl. Hearnius loco modo adducto, Prodeunt nunc & illa, quae ipse Moylius, cum in vivis esset, publici juris fecit, fugitiva hactenus & dispersa, vel aliis voluminibus inserta; quae, si posthuma ista vel rerum pondere, vel elaborationis cura aequipararent, Editor, quisquis est, summam profecto cum doctis omnibus gratiam iniret. At enimvero inficiari nemo potest, qualitate, uti quantitate, praesentia haec opera, illis longe esse inferiora, quicquid in dedicatione ad Illustrissimum ViceComitem Totonshendium de iis praedicet bibliopola Eduardus Curli, quicquid glorietur in praefatione Antonius Hammondus. Et quod Hammondum quidem attinet, monstrat is suo exemplo, Philosophorum regulam: Qui vult & potest, ille etiam facit, non esse omni exceptione majorem. Voluit enim vitam Autoris nostri enarrare, eumque in finem Introductionem, quam vocat, 52 paginarum libro huic praefixit; poterat omnium optime, quod voluit, praestare, cum & Moylii aequalis esset, & intima ejus amicitia a prima juventute usus fuerit: sed vix aliquid de fatis rebusque gestis tanti Viri, tanti amici, nos edocet; nisi, quod A. 1672 in Cornubia natus, humaniorum literarum studia, quorum sacris in scholis minoribus imbutus fuerat, Oxoniae perfecerit; quod Londinum a Patre missus, ut Legibus operam navaret, Nymphaea quaedam, sive aquae calidae cauponas, e. c. Manwayringis. CoffeeHouse in Flectstrect, the Grecian-Cossee. House near the Temple &c. frequentarit: tandem vero Deputatus pro sua provincia electus, intraverit Parliamentum.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
