Latin
THE WHOLE WORKS OF WALTER MOYLE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 188-2
Unproofread scanNot analysed yet
dissimulat) verum Argumenti hujus autorem esse Trenchardum quendam, qui Moylium nostrum in compilando hoc tractatu adjutorem tantum habuit. Sed progrediamur jam in opere coepto, quod non procul a fine suo abest. Pagina scilicet 211 &sequentes tradunt nobis fasciculum Epistolarum Moylii ad familiares, ma ximam partem nil nisi jocularia continentium; pagina demum 249 versionem Dialogi Philopatris, at non Moylii, sed Drakii, opera in linguam Anglicam translati, quae adeo corollidis loco operibus Moylianis superadjecta videtur. Expectabit jam lector Retractationem scriptorum Moylii, ab Hammando in calce praefationis tam liberaliter promissam: sed vir moribus aulicis imbutus, in singulari Postscripto, inanibus quibusdam verbis, quasi numerorum complementis, ut Ciceronis phrasi utamur, se expedit. Nempe opus sub manibus sibi excrevisse eam in molem, ut libro huic commode jungi non potuerit: in compensationem tamen qualemcunque adjicit Characterem, sive brevem descriptionem personae &morum Fletcheri Saltoniensis ex Lockharti relationibus desumtam, quam nemo hic quaeteret. Hanc sequuntur Errata: &agmen claudit Index, pro ratione opusculi, haud contemnendus. Nos hoc unum addimus, videri nobis superesse adhuc quaedam scripta doctissimi Moylii, duobus istis Voluminibus, quae jam prostant, nondum inserta, idque vel inde conjectamus, quod ipse Autor, in epistola ad Kingium, quae Operum Posthumorum Vol. I pag. 297 exstat, se emendationes quasdam in Philopatrida lucubrasse, &inter alia voces istas barbaras, ἐλειπασμοὺς EAE A MENSIS APRILIS A. MDCCXXIX. 189 &εἰραμείγγας, cum scribarum mendae sint, levi alteratione correxisse, Graecaeque civitati postliminio restituisse, iudicat; cujus tamen rei, praeter hunc locum, in libris, quos habemus, nullum apparet velligium.