Latin
THE WHOLE WORKS OF WALTER MOYLE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 191-2
Unproofread scanNot analysed yet
Osermonis Latini samam sparserit per Europam; nonnihil tamen in eodem studiorum genere Cl. Autor inde ab anno hujus seculi decimo tertio, quo Professione Eloquentiae in Archigymnasio Romanae Sapientiae defungi coepit, non sine successu tentavit. Et prostabant quidem jam aliquot ejus Orationes sigillatim editae, non minus materiae dignitate, quam styli puritate commendabiles, quas ostquam denuo bene lambivisset ac reconcinnasset, uno tandem fasciculo conjunxit Autor, mox denuo nostris typis subjectas. Nos as (sunt vero Xl) breviter, quantum licet, commemorabimus. In cratione! de neglectu literarum humaniorum &earum corruptela, inter causas praecipuas memorat methodum doctorum morosam, quae nimis diu moretur discentes, ignaviam porro doctorum &scri192 ACTA ERUD. M. APRILIS. A. MDCCXXIX. scriptorum lutulentorum lectionem. Orat. IIde patrocinio bonarum artium, ostendit, quantum illae provehi possint, si adsint Maecenates, nec Italiae illos deesse, &provocari a literatis facile posse, probat inter alia exemplo M. Ant. Mureti, qui a Gregorio XIII mille aureorum stipendio annuo donatus fuerit. Orat.