# Acta eruditorum 1729 194

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, EROLIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/194

Cap. I. II. III. quod ducem haberet Browerum, maximam partem conscripserat: quum, suasu Jo. Bapt. Sollerii, ut argumentum, seligeret, de quo absolutum & plenum opus nondum extaret, consilium natum Talis erat historia Laureacensis: nam, Bruschio & Hundio exceptis, qui tamen catalogos potius quam historiam condiderunt, operam in ea posuit nemo. Salisburgensis ecclesia longe quidem superat Laureacensem fama gloriaque, haec vero illam antiquitate, quae & ipsi Pataviensi dedit primordia. Quam feliciter Laureacensem ecclesiam descripserit Autor noster, paucis referre, è re nostra fore putamus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
