Latin
EROLIORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 196
Unproofread scanNot analysed yet
martyrium expertum fuisse, constat. Reliquiae, hinc &illinc missae, hodie apud Patavienses servantur, magnaque cerimonia coluntur. S. Quirinus ut plurimum Episcopis Laureac. annumeratur, qui tamen fuit Antistes Sciscianus. Obiit autem martyrium A. 309. Sequitur S. Florianus, totius Norici patronus, indeque per ditiones Austriacas sanctissimo ritu celebrandus. Meliori jure hoc sibi decus plane proprium vindicare potest Laureac. ecclesia, siquidem eum praefectum non modo habuit, sed &,Diocletiano imperante, grave ejusdem supplicium vidit. In alluentem enim fluvium Anasum praecipitatus, exanime corpus Cracoviam delatum, ipse autem Poloniae datus est Patronus, ignesque a tectis arcere vulgo creditus. Sub Donino, Episcopo Pannoniensi, crudelissimas experta est ciades Laureacensium civitas, ab A. 311 ad annum usque 314. quo respirare coepit religio. Licinio quippe A. 314 d. 8 Octobr. victo, tota urbs laetissimum diem celebravit, variisque marmoribus, in Constantini M. honorem positis, memoriam tantae hilaritatis commendavit posteris. Prospera fuisse post haec Laureaci sata, dubium quidem non est, Episcoporum autem nomina fere perierunt. Eutharius, Pannoniae Episcopus, A. 347 Sardicensi concilio interfuit: num &ecclesiam Laureacensem rexerit, latet omnino. S. Martinus hunc excepit, Pannoniae civis &Apostolus, cujus vitam maluit Hansizius ex Sulpitio Severo describere, quam ex Gregorio Turonensi, duobus fere seculis juniore. Natus erat A. 335 castraque sequebatur invitus &a parente coactus; sui postea juris factus, A. 354 Christo nomen dedit, inque patriam reversus, matrem aliosque cives à superstitione avita liberavit. Arianorum odia expertus est frequenter, tandem Turonensium Episcopus circa A. 374 creatus, obiit placide A 406. Interim variis satis succubuit ecclesia Laureacensis ab A. 357 ad 363. &sub Constantio, Arianae fidei strenuo defensore, eandem haeresin Laureaci viguisse, verisimile est. Occiso postea Juliano, &fasces tenente Joviauo, per adventum principis in Noricum vera relireligio videtur restituta. Sequebantur turbae &irruptiones Hunnorum, Gothorum, Visegothorum, à quibus varia mala passum est Laureacum; deinde ab Attila, nescio quo anno, incendio deleta civitas, paruit tyranno, donec eo occiso &Hunnis ejectis, in pristinam libertatem vindicaretur. Inde de controversia agitur, inter duas ecclesias aemulas, Laureacum &Sirinium, de juris metropolitani antiquitate, quam prolixe satis Hausizius discussit, Laureacensibus palmam tribuens. Porco &S.