# Acta eruditorum 1729 197.1-4

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, 197.1 to 197.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/197.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/197.1

Valentini vitam refert, ejusque hodiernum apud Patavienses cultum. S. Severinus, Norieorum Apostolus, majorem nominis famam reportavit, cujus vitam, ab Eugippio, Severini discipulo, compositam, Bibliotheca Vindobonensis servat. Quumque hoc in monumento locorum quorundam dubiorum injiciatur mentio, e. gr. Comagenae, Austuri, Favianae, de quibus apud autores non convenit, docta multa congessit Hanftzius; e quibus notamus, eum, Favianae nomine Vindobonam olim venisse, contra Lambecium probare. Sub regimine S. Constantii, Archiepiscopi assidui & florentissimi, Laureacensis ecclesia a Francis, Herulis & Saxonibus misere vexabatur. Obiit ille circa A. 489. Cui successit Theodorus, Archiepiscopus, quem licet plerique martyrem perhibeant, errant tamen, siquidem & illa Bojorum irruptio, urbiumque & ecclesiarum per Bojos factum excidium fabellis annumeratur. Quo mortuo A. 527, Longobardi A. 527, Avares & Sclavini A. 534. Gothi A. 551 ac denique Hunni A. 568 Laureacum variis modis presserunt, &, si Pagio credendum, destruxerunt. Haec fuit causa, quam propter sedes Laureacensis, ad tempus Antistitite vacua, apud Patavium oppidum constitueretur, ne ecclesia eorundem locorum funditus delerentur. Turbidis adeo temporibus Erchensridus creatus est Episcopus A. 598, sociumque muneris accepit Philonem, quem Romanum dicunt; quod duorum Episcoporum regimen ad mortem usque Philonis, adeoque ab A. 615 per annos 45 duravit. Fuere vero praeter Philonem & alii Episcopi, quos Patavienses appellaut, tres, Erchenfridus, Ottakerus & Bruno. Unde difficillima mota est quaestio, quamnam sedem illi revera habuerint? Haustzius diligenter Hundii 6. Bruschii sententias discussit, ita, ut eas nunc refutet, nunc aliis considerandas concedat. Avares & Slavos Noricum vastasse ab A. 616 ad A. 649, factis variis irru- Cap. XIX. ptionibus, constat inter omnes: altum vero hic silentium est de rebus gestis Episcoporum, nec certi quid definiri poterit. Philone mortuo, successisse Brunonem, ac utrique Episcopatui Pataviensi & XX. Laureacensi praefuisse annos 38, affirmant Hundius, Bruschius, Schritovinus: sed unquam Brunonem Archiepiscopum fuisse salutatum, negat Hanstzius. Rebus Francorum a Majoribus domus turbatis, Plectrudis, Pipini Heristalli conjux, a Brunone solicitata, Patavii Basilicam exstruxit, multos errores & superstitiones compressit, plures ab idolorum cultu avocavit, donec Bruno A. 698 obiret nonagenarius, quum 60 annos Episcopatum adminiXXI. strasset.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
