Latin
EACTA ERUDITORVM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 2
Unproofread scanNot analysed yet
Magna causa motuum in corpore animali est conflictus continuus virium expansivae in corde &contractivae in cerebro. Alimenta continent vim expansivam contractivae aequilibratam, quae facile in chylum convertuntur. Unde ex eorum numero excluduntur ea, in quibus alterutra harum virium praedominatur, veluti contractiva in metallis, expansiva in igne. Ab aequilibrio vis expansivae atque contractivae pendet chyli color albus: dum autem vis contractiva diminuitur, expansiva praevalere incipit, chylus in sanguinem convertitur &ex albo fit ruber. Quoniam vero principia hypotheseos suae sparsim tradidit, ac examini eorum, quae nunc in Anglia recepta sunt, interspersit, ideo sub finem doctrinae anatomicae ac physiologicae peculiari capite de his viribus ex instituto agit, atque notiones imaginarias realibus constanter opponit. Materiam non esse nisi actionem exemplo ignis atque solis probat, quae sunt corpora omnium fluidissima. Similiter solida, v. gr. aurum, videntur atque resistunt aliaque corpora, ut manum, cui imponuntur, premunt. Unde denuo non aliud colligi posse existimat, quam quod agant. Quicquid adeo sensu percipimus, ex eo nil quicquam aliud concludi manifesta consequentia quam materiae actionem. Actionem istam distinguit in vim contractivam &expansivam, ut diversitate harum virium &diversitate graduum uniuscujusque nascatur differentia in pleno. Etenim vim expansivam esse actionem similarem &homogeneam a centro versus peripheriam; vim contractivam non minus esse actionem similarem &homogeneam, sed a peripheria ad centrum tendentem. Quomodo vis expansiva, veluti ignis atque solis, agat extra se, per se patere existimat, quod a centro ad peripheriam tendat, adeoque in pleno impressiones efficere debeat in ea, quae directioni ipsius opponuntur: MENSIS JUNII. A. MDCCXXIX.