# Acta eruditorum 1729 2.1-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, 2.1 to 2.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/2.1

257 tradidimus: nunc rei praeclarissimae, non nisi acri judicio, lectione infinita, laboris patientia maxima perficiendae, caput tenemus, accuratae & copiosae Historiae Germanicae, res Imperatorum & Imperii complectentis, Partem primam, quam paulo penitius lustrare, est animus. In praefatione, postquam tria ad conciliandam historiae persectionem requiri eloquentissime monuisset Perillustris Autor, quae ex vero sunt: res magnae, veri studium, digna elocutio; se, ait, amore pulcherrimae artis incensum subsecivas horas illi a multis annis consecrasse; cujus studii, ut aliquod publice exstaret monumentum, se apud animum suum constituisse, res patrias maore cum cura, copiosiusque, quam adhuc factum sit, conscribere; opus illud esse eximium, immo & arduum, neminem negare, quod nobilissima Juris publici scientia ei unice innitatur; veritatis praecipuam sibi fuisse curam, & illius consequendae gratia nihil non antiquae memoriae se evolvisse; num in iis etiam, quae sua sint, in ordine adhibito, & in elocutione justis aestimatoribus secerit satis, sibi videri dubium: quae modesta de se sententia loeo non uno prodita, uti Excellentissimi Praesidis summam animi moderationem loquitur, ita nos, si quid judicare valemus, non impedit, quo minus illud insigne opus, sive rerum copiam, sive ordinis concinnitatem, sive verborum dignitatem spectes, ab illa perfectione, quam in rebus humanis mente concipere possumus, assequi non possumus, haud procul abesse pronunciemus. Quod enim Perillustris Dominus non dubitat, fore, qui scripturae vernaculae genus istis rebus non satis dignum judicabunt; si erunt ejusmodi Aristarehi, eos non modo inertes & fastidiosos, Ciceronis in praefatione allegati autoritate, sed ineptos quoque ingratique animi dicemus, jure & merito, quod Patriam communem gemino, cum rerum suarum memoriae cum cura proditarum, tum sui simul sermonis insigniter exculti beneficio obstrictam esse, indignantur. Post praefationem Index sequitur praecipuorum autorum, amplus omnino, & copiosus, ex quo uno facide intelligi potest, quae laboris suscepti sit moles, quae in conquirendis undique subsidiis, ut magna, ita felix diligentia.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
