# Acta eruditorum 1729 2.3-6

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, 2.3 to 2.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/2.3

Vertent eum in rem historiarum studiosi, & istius periodi, quae hoc volumine explicatur, historicam veluti bibliothecam habebunt; quamvis Perillustrem Autorem non hoc ipsum, sed infinita allegationum compendia, ne in immensum excresceret opus, necessario adhibita, quae vero absque ejusmodi indice plurimis, aerigmata mera fuissent, ad eum conficiendum praefigendumque compulerint. Post. Indicem Autorum leguntur trium librorum, quibus universum Volumen constat, Lemmata, quae uti in ipso: opere margini adjecta rerum conscriptarum unoquoque in loco indicium faciant, ita hic in fronto collecta in unum jucundam totius Libri speciem, concinnamque epitomen exhibent. Jam diximus, primam hanc Historiae Germanicae partem Libris tribus constare, quorum primus res a Cimbrico bello ad Marcomannicum, si tempus requiras, ab A. V. C. DCXL ad A, a gentis, si N. C. CLX, gestas per sequitur. Scilicet post origines a fabulis discedas, obscuras & dubias, post Germaniae Germanicarumque gentium situm, post mores Germanorum, quantum satis videbatur, traditos, explicatur, qui Cimbrorum audita sint arma, & quam difficulter Romani illorum & Teutonum, Ambronum etiam & Tigurinorum impetum fregerint: quantum Julius Caesar in Ariovisto debellando, tuendisque a Germanorum irruptione Galliis laboraverit: quid Augustus per Drusum Tiberitique in Germania egerit: qui paucis ante ejus excessum aunis, Arminius, haud dubie liberator Germaniae, una Clade Variana iugum Romanum excusserit: qua virtute Germanicus cum Germanis depugnaverit, victor sorte Germaniae, ni Tiberii invidia intercessisset: qui subducto Germanico collisi Arminius & Marabodnus, quorum ille suorum scelere est interemtus, hic pulsus regno, Ravennae turpi otio consenuit: qui post C. Caesaris minas in ludibrium versas, Claudii fictos triumphos, Neronis iners imperium, Belli Batavici incendium exarserit, ductore Civili, viro callido, & forti: quid Domitiano, quid Trajano cum Dacis negotii intercesserit, quibus aliisque cum Romanio inipeimperio bellis pugnaces majores nunquam non suerunt immisti. Liber secundus a Bello Marcomannico A. a C. N. CLX incipit, & morte Clodovei A. DXI finitur: optima sane ratione, quod hactenus aequo veluti marte certaverat Romanorum potentia, Germanorumque libertas, nunc lacessita toties Germanorum virtus tot cladibus irruptionibusque obterere incipiebat Romani imperii molem, ut in occidente saltem hujus majestas deleretur, restituenda olim ex ea gente, cujus imperium Clodoveus condiderat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
