# Acta eruditorum 1729 20-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ELEMENS DE LAGEOMETRIE DE LINFINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/20-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/20-2

ut totidem series determinentur, & puros radicales illos vocat, qui incidunt in seriem mediorum interi & OO, mixtos, qui in hanc F in incidunt. Mixti vero in sequentium serierum inter I & Oo*; vel , 9053 1, 00* &c. medios vel ita incidunt, ut inter illos primum formentur, neque in praecedentibus seriebus, ubi r est minor, locum inveniant, & hoc respectu huic seriei proprii sunt; vel in quibusdam simpliciorum, quae praecesserunt, jam habentur, & hoc intuitu pluribus seriebus sunt communes. Dinorum radicalium comparatio facilis est in serie, quam utrique ingrediuntur, Quam vero ingrediantur, innotescit ex indicibus ordinum radicalium, collatis cum indicibus terminorum ultimorum in seriebus 00 0000′ &c. & obvia ratione mutatis, ubi opus est. Sed & cum finitis certo modo comparari posse ostenditur. Tandem subjiciuntur quaedam de partibus infinitesimis infiniti, quae ordine descendunt. Consequens igitur est infinitum continere posse partes infinitas & finitas simul, illas finita, has infinita multitudine. Sic & progressionis 100 4 005. .. 00 rationes omnes finitae sunt, ubi notatu dignum, quod hoc loco ostenditur, esse 00. & 1 & 573. Hinc vero intelliguntur etiam Theoremata ordinis, sic enim in sequentibus vocabimus, quoties opus erit ad illa provocare. Si seriei infinitae termini omnes sint ordinis u dabitur X mediae & ojusmodi quantitatis, ut x XOO aequetur summae seriei. Igitur si in explicetur per ordinem finitorum, erit summa ordinis OO. Si X est ordinis OO, erit summa ordinis 00. Si series habeat terminos infinitos ordinis n & infinitos ordinis n 41; in summa inerit ordo n + i propter terminos ordinis n, & ordo n 4 2 propter terminos ordinis n 41: & adeo tota summa erit ordinis n 4 2. Si, reliquis manentibus, numerus terminorum ordinis ni fuerit finitus, erit eorum summa ordinis n, & proinde summa tota ordinis n + 2 ut ante; eo tamen intrinseco discrimine, quod priori casu summa terminorum, quorum ordo est n, ordines sequentes n +1 uno termino augeat, & cum ipsis in summam coalescat, in secundo autem priorum terminorum summa sequentes ordines, utpote heterogeneos non afficiat, Eadem ratione colligitur ordo summae, si in serie habeantur termini ordinum n, n 4 1. n. 42 &c.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
