# Acta eruditorum 1729 20

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, CHRISTOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/20

XVII, I, prolatisque variis de origine nominis hi sententiis, adjunctum in derivatum censet a T, vastavit, ad significandam Numinis omnipotentiam, fatens tamen cum Sebast. Schmidio, non prorsus certo cognosci verum hujus nominis etymon. Hac occasione digreditur §. XVIII ad nomen PyN, quod Exodi VI, 3 dicitur fuisse priori tempore incognitum, ab eorumque stat partibus, qui nomen quidem illud ante fuisse notum & usitatum credunt, sed nunc demum rem hoc nomine significatam, hoc est, praestationem promisserum, exhiberi. Fuisse vero id notum, probat §. XXII ex dicto Evae: Acces pi virum Jehovam; ex proverbio Mosi laudato: Jehova providebit; & ex locis aliis, atque Cl. Clericum, πρόληψιν hic statuentem, refellit. Dissert. VIII perlustrat foedus Dei cum Abrahamo, Genes. XVII, 1–4. recensitum, & haec Dei verba: Ambula coram facie mea, & esto simplex, pluribus illustrat, inspersa salsarum interpretationum confutatione. Differt. IX mutationem nominis Abrahami considerat ex Genes. XVII. 5. 6. Unde nomen Abram sit compositum, postquam disquisivit, sed non definiit, aeque obscuram esse docet compositionem nominis Abraham, producens interpretes in plures sententias discedentes. Diss. Xad Genes. XVII, 7, 8, pertractat promissum Dei de multiplicando Abrahami semine deque danda ei terra Canaanis. Hic cum Deus dicat, se Abrahami posteritati terram Cananaeam dare in possessionem aeternam, Noster Altingium, Coccejum, & Witsium sequens duces, §. XIsqq. statuit, Judaeos olim ad Christum conversos recuperaturos esse atque inhabitaturos illam terram: & ad id confirmandum adhibet Psalmum CV, 6–11, & leremiae caput XXX & XXXI. Diss. XI foedus circumcisionis longa commentatione prosequitur. Laudatis §. XI praecipuis de circumcisione scriptoribus, quos inter haud ultimum locum Seb. Schmidio tribuit, 5. XIIsqq. Marshamum, Spencerum, & Clericum refellit, originem circumcisionis referentes ad Aegyptios, ostendens, quam lubricis illi nitantur fundamentis. Hinc §. XXIIIsqq. docet congarium, & ex Psalmo CV, 21, 22, demonstrare student, qua via traE REVERENDINENTENTEN de responere cernere MENSIS JANVARII. A MDCCXXIX. traductus fuerit ad Aegyptios ritus circumcisionis. Diss. XII est p. 516–656. omnium longissima, & summo studio illustratam exhibet tentationem Abrahami illam maximam, qua filium mactare jubebatur, Genes. XXII. 1–10 descriptam, & Hebr. XI, 13, 18, 19 admirationi omnium expositam. Ac majorem operae suae partem posuit Cl. Autor in illustrandis illis Epistolae ad Hebraeos verbis, quippe historiae illius elegantissimam summam continentibus, & praeterea circumstantias adjicientibus splendorem huic historiae inferentes vere spicitualem. Quo quidem anno aetatis Isaaci id contigerit, expensis diversis sententiis, tandem §. XXI pronuntiat incertum manere. Non fuisse quenquam ante Abrahamum, qui silium suum immolaret Deo, contendit §. XXIIIsqq.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
