Latin
EX STATU MONASTICO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 200-2
Unproofread scanNot analysed yet
EX STATU MONASTICO In hac classe primas teneat Pastor Abbas, doctis suis apophthegmatis quam vitae serie, inter veteres Patres nominatior; de quo id dictu mirandum, quod nec matri videndum se praebere voluerit, nec judici, apud quem sororis filius de capite periclitabatur. Adde huic Simeonem Stylitam tertium, qui utrum a Fulminato distinguendus sit, an idem cum Simeone in Martyrologiis notato, disquiritur. Ex Oriente in Italiam seculo X progressus est mirabilis alter Simeon monachus, ab Arsenio Hierosolymitano Patriarcha commendatus, in monasterio de Padolirona singulari cultu celebris, cujus perpetuae peregrinationes, prodigia, prophetiae virtutesque aliae fideliter describuntur. Diu laborandum fuit, priusquam ea quae de duobus Eremitis Ordinis S. Augustini Evangelista &Peregrino, apud Veronenses honoratis, possulata sunt, impetrari potuerint, atque una explorari, quo pacto Evangelista ab Albertino sive Alberto, item Veronensi distingueretur. De vita recentius scripta fertur judicium. De Ebrulsi Abbatis S Fusciani, Bellovacum translati, aetate adversus Cointium disputatur: dantur autem vita ejus &miracula. Haud paulo nobiliores reddidit S. Gregorius Turon in vitis Patrum Ursum &Leobatium, licet in antiquioribus Fastis parum notos, de quorum patria &instituto adversus Tamayi nugas solidius agitur, deque sacris eorum reliquiis. Bertholdus Abbas Garstensis in superiore Austria, locum suum hic meritus, eximia potius sanctitate quam longe quaesita genealogia resplendet: Vita ejus &miracula accurate descripta &elucidata sunt. Theodemirus, non abbas sed monachus, a S. Eulogio satis laudatus est, dum gloriosum ejus Cordubae, sub persecutione Arabica, martyrium nos docuit.