# Acta eruditorum 1729 201

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, EX STATU MONASTICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/201

EX STATU SECULARI. Aciem instruunt septem Dormientes, quorum tres classes te reperire miraberis. Sufficiebat Ephesina, tam variis nominibus expressa, quam apud Latinos aeque ac Graecos, aliasque Christianas gentes recepta est, nec ipsi Alcorano ignota. Quae hic discutienda occurrerint, facile intelligis. Alia suppeditavit stupendus M. Pantaleon, tanta in veneratione, cum in Oriente tum in Occidente semper habitus, tot dicatis ipsi templis honoratus, tot miraculosis dires reliquiis, in omnem prope orbis partem translatis, ut si ad eundem omnes Sanctum referantur, insolito prodigio multiplicatas esse oporteat. Aliam controversiarum materiam praebet Christophorus, virtutibus, martyrio, miraculis, cultu quam statura grandior: haec explicatur, convellunturque haereticorum contra Sancti existentiam blasphemiae. Non adeo exuberant quae de Eustathio M. Aucyrano in Galatia, de Acatio Mileti in Caria, & de gnatio Steironita apud Graecos potissimum commemorantur, Ingens rerum silva Nazarii & Cels, patria, aetas, conversio, baptismus, peregrinationes, martyrium, inventiones, translationes, mitanda omnia; & quae ad idem Sanctorum par non videntur posse referri, ut laborandum fuerit, ad homines, loca & tempora apte distinguenda. Felix aliquis Nolanus cum Nicomediensibus seminis MM. perperam conjunctus est. Hyacinthi M. in Portu Romano, Florentii & alterius Felicis in Vestinis illustrata memoria. Nevolonus Faventiae, Raymundus Palmarius Placentiae mirabili conversione, tum sanctitate atque in proximos caritate excelluerunt. Benignus & Charus prope Veronam, Gliscentus in tereg. A

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
