# Acta eruditorum 1729 21

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, CHRISTOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/21

contra Marshamum, eoque magis admirandam esse fortitudinem Abrahami, rem prorsus novam & inauditam executuri jussu Dei. Praeterea ex eo potissimum §. XLIIIs47. probat magnitudinem fidei Abrahami, quod adscensurus cum filio in montem ad famulos dixit: Revertemur ad vot, hoc ipso prodens spem suam certissimam domum secum reducendi filium. §. LVII sqq. fuse disputat contra Cl. Hombergium, in Parergis sacrit haec verba Hebr. XI, 19: ἐν παραβολῆ, explicantem de summo & praesentissimo periculo, arcessentemque huc Parabolanos in Jure Romano atque in Antiquitatibus ecclesiasticis memoratos: itemque §. LXII sque adversus Cl. Raphelium, verba illa reddentem praeter spem & opinionem. Statuit scilicet, retinendam esse notionem illius vocis in sacro codice usitatam, & Hebraeis, ad quos data haec epistola, cognitam. Subscribit, proinde §. LXVII. & (q. interpretationi Erasmi, Bezae, Grotii, Cocceji, Cappelli, & Heinsii, locum istum ita exponentium: Abrabamus (en Erasmi paraphrasin! ) illud in animo perpendebat, Deum, qui promiserat, mentiri non posse, &, si libeat, vel à mortuis excitare posse filium, exstinstum generis propagatorem: &, quiae credidit resurrectionem mortuorum, idcirco datum est illi, ut filium, quod in ipso erat, exstinctum, demum veluti vitae redditum reduceret, jam tunc imagine quadam adumbrantem futuram resurrectionem Jesis Christi. Quanquam §. LXXXIp. 605 mavult indicari nomine παραβελίς, non quamuis fili, receptionem ex mortuis pes resuscitatio. g. Pli.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
