# Acta eruditorum 1729 211

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ABRAHAMO RUGHAT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/211

Aliquam tamen iniquitatem ac inconvenientiam imputat Imperatori, si frater germanus veniret cum octo abavis, & sic partem tantum nonam haberet, §. 64, excusari autem, quod rarissimus sit iste casus: §. 66. 67. 68. Superest Tertius Ordo, Collateralium. Ubi iterum Capite XIpeccasse aliquid per brevitatem suam perhibetur Imperator, & obscuritatis putatur reus; quamvis deinde multis verborum ambagibus iterum luxurians. Longe magis impingere hic existimantur Interpretes. Dispescit Noster §. 5 tertium hunc Ordinem rursus in tres ordines. Si enim neque descendentes neque ascendentes adsint, vocantur I fratres germani & sotores, filiique. II Si hi desint, vocantur fratres unilaterales, eorumque filii, Ac III demum proximus quisque collateralium reliquorum, qui excludit remotiorem. Capite hoc XImembra textus distinguuntur, quia prolixiora sunt, in versiculos. De fratribus & sororibus bilateraliter conjunctis defuncto, ait versiculus primus, eos succedere cum ascendentibus, ceu dictum. In secundo ordine, his non extantibus, sequuntur fratres & sorores, unilaterales tantum, versic. 2. In versic. 3 loquitur Imperator de ordine primo & secundo: Quodsi defunctus fratres habeat, & alterius praedefuncti fratris aut sororis filios, hos cum diis paternis & inaternis ad hereditatem vocari, & repraesentare patrem suum. In versic. 4 loquitur de primo ordine tantum: Unde consequens est, filios primi ordinis, quorum pater defuncto suit utrinque conjunctus, excludere fratres superstites secundi ordinis, quorum pater non erat defuncto utrinque conjunctus: sicut pater filiorum istorum primi ordinis fuisset praelatus eisdem, si adhuc vixisset. Versic. 5 tantum invertitur casus: Et e contrario filii secundi ordinis, quorum pater non fuit utrinque conjunctus, iterum excluduntur per superstitem adhuc, etiam unicum fratrem defuncti bilateralem. Accurate hic procedit Noster, dum ait: germani fratris filii excludunt fratrem defuncti unilateralem, Jure ordinis: Et contra, filii fratris unilateralis excluduntur a superstite fratre bilaterali, iterum fure ordinis, non jure repraesentationis. Alias sequeretur, per ipsum jus repraesentationis eos excludi; quod repugnat. §. 14. 15. Habent, tamen filii unilaterales adhuc jus repraesentandi patrem suum unilateralem, & excludendi adeo omnes collaterales tertii ordinis. Sequuntur §. 17. 29. 36. tres restrictiones. Nam versic. 6 restringitur illud jus, quod versic. 3 datur ordini primo & secundo, ad filios & filias, i. e. liberos primi gradus. Versic.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
