Latin
ABRAHAMO RUGHAT
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 212
Unproofread scanNot analysed yet
7 restringitur hoc ad casum, si existant adhuc in ordine hoc primo &secundo fratres defuncti, qui vocantur ipsorum proprii divini, μετὰ τῶν ἰδιων θείων; non autem id extenditur versic. &ad casum, si adhuc extent ascendentes defuncti, qui plane excludunt unilaterales, &admittunt tantum germanos, exclusis tamen iterum horum filiis, etiam utrinque conjunctis. Passim hic recitat Noster etiam textum Novellae nostrae Graecum rectissime; etiam ubi ab eo Latinus parum abire videtur. At vero nimium quantum recedit hic ipse textus Graecus versic. 9 a primorum verborum norma, quam in praesatione ita posuit Justinianus, c. 4. §. 18 p. 166: Πᾶσα ἡ διαδοχὴ τρισὶ γνωρίζεται τάζεσι, omnis haec successio tribus Ordinibus intelligitur. Nam hi sunt illi tres primi ordines, qui varios agnoscunt βαθμὲς, gradus. Sic enim inox, ἐπὶ ταύτης τῆς τάξεως, in hoc ordine non spectamus βαθμόν. Iterum: reliquum est, ut &τὴν τρίτιν τάξιν, tertium ordinem definiamus. In versic. autem, cum scripendum esset, μετὰ τῶν ἐκ πρώτης καὶ δευτέρας τάξεως, cum iis, qui in primo &secundo ordine sunt, in Graecum irrepsit μeτὰ τῶν ἐκ πρῶτου καὶ δευτέρου βαθμῦ, cum iis, qui in primo &secundo gradu sunt. Ita Scrimgerus, Haloander, Contius &Basilica etiam. Hic ergo primus detexit Noster, non vidisse hos omnes, tertium, qui Collateralium est, ordinem ab Imperatore subdividi in tres iterum ordines, atque hos similiter appellari τάξeis, versic. 2 &6 ter adeo. Multoque minus viderunt, versic. 9 respicere ad ordinem illorum primum &secundum, sed sermonem esse putarunt de tribus gradibus, primo, secundo, tertio, &hos omnes βαθμοὺς appellari: cum tamen sensus postulet, &silii fratrum, quamvis absint tertio gradu a defuncto, soli referuntur ad primum &secundum collateralium ordiam, qui alias erant tertii demum illius ordinis subdivisi, §. 3. 40. 41. 46. 50. 51. 55. Et sic tertius demum ordo primorum trium, qui in Praefatione d. l. ponuntur, claudit agmen suum.