# Acta eruditorum 1729 213

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ABRAHAMO RUGHAT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/213

Si enim defunctus neque fratres, vel germanos, (primi ordinis) vel unilaterales, (secundi ordinis) neque etiam fratrum, (utriusque iterum ordinis) filios, quos ad primum & secundum horum ordinem referri diximus, reliquerit, omnes deinceps collaterales ad hereditatem vocamus, secundum gradus. Verbo monendum, ad C. XII§. 13, θείους exponi a Simplicio ad Epicteti caput non 5 sed 37. Et Novellam 1276. 1 rectius suo loco relinqui, ac interim retineri in hac Nov. 118, quae versic. 8 de ascendentibus dicuntur, mox tamen ibi emendantur. Illustranter autem plurima C.XII & XIII adhuc fusius, atque ex superioribus repetuntur. Liber secundus Diatriba prima egregine exponit §. 2 I. de usufructu, ac Capite Iostendit, quod vestimenta, sive scenica sive quotidiana, natura sua non sint res fungibiles; quia post usum sui superesse ea certum sit, ac nihil obstet hactenus, quo minus ibi obtineat verus ususfructus; si de hoc in jurisprudentia Romana ex SCto nihil fuisset cautum. Nec dubitari posse, quin ante introductum per illud SCtum in rebus fungibilibus quasi usumfructum, in vestimentis omnibus obtinuerit verus usus fructus. §. 12 C. 3§. 18. Nam Cicero in Topicis C 3 non dixit, uxorem, cui omnium bonorum usum fructum vir legaverat, usumfructum in vino & oleo ideo habituram non esse, quasi tunc aliqua obstaret lex, quae harum rerum usumfructum vetaret, sed ad solam vini & olei naturam provocat, quodque illis uti nemo possit, quin simul consumeret. §. 7. Pro veste equidem, facto chirographo, promitti & solvi licitas usuras, L. 25 G. de usuris; tunc enim substitui debitum quantitatis pecuniariae. Cap. II§. 8, 12, vel intelligi datam vestem aestimatam, sicut aurum vel argentum aestimatum. §. 17. Capite III§. 5, 12 & 21 monet, placuisse Imperatoribus, qui SCtum secuti sunt diu ante Justinianum, ut vestimenta legata in hac sola materia quasi usus fructus censerentur jure rerum sungibilium. Culpam ergo non posse derivari in Justinianum, quod in eo erraverit, tanquam in re facti, an ipso usu consumantur; quae non pendeat a majestate Principis. §. 9. Stringi autem videtur Cl. Noodt Lib. Ide vsusr. c. 21. In ipsis SC. verbis an cautum fuerit de vestibus, prorsus non constare. §. 5, contra Cl. Böckelmannum: Veteres autem JCtos illustrasse verba SCti & sic tandem productum fuisse, atque in vestimentis etiam admissum, quasi usumfructum. §. 18. Nec dici in § 2 I. de Usufr. quod vestimenta ipso usu proprie consumantur, sed enumerari inter res, quarum quasi usus fructus sit. §. to. Nam & architectos digestorum in sola materia quasi usus fructus referre vestes saltem quotidianas, inter res fungibiles. §. 21. Ad similes alias res extensus non est hic quasi usus fructus; quia ita placuit Legislatori, in re juris mere civilis. §. 35. Imprimis attendi meretur §. 6 & 22 seque analysis L. 15 §. 4. 5. ff. de usufr. Diversitatem cautionis tangit Noster §.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
