Latin
ATTI LEGALI PERLA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 216
Unproofread scanNot analysed yet
Et primum quidem locum, post praefationem Excellentissimi Comitis ad universos ordines civitatis Bononiensis, obtinet Instrumentum donationis, in gratiam novae Scientiarum Institutionis (cujus Historiam a Cl. de Limiers concinnatam recensuimus in Actis A1724M. Jan. p. 24 sq.) jam A. 1712 factae. Cujus Instrumenti aliquam partem iisdem quibus conscriptum est verbis (Latina enim sunt, etsi stylo Notariorum concepta) huc transscribendam censemus. Ita vero se habet: In Nomine Domini Nostri Jesu Christi, Amen. Anno ab ejusdem Nativitate 1712, Indictione V &c. Egregiae dudum indolis Adolescens, &modo praeclarissimus Vir, Illustrissimus &Excellentissimus Dominus Comes Aloysius Ferdinandus bo: me: Comitis Caroli Francisci de Marsiliis Nobilis; &Patricius Bononiae Primarius, Militum pro S. Sede Apostolica &S. D. Nostro, Cleinente XI Dux Supremus, mente revolvens, se jam diu, &ab ineunte adolescentia, tota animadver. sione &seria cogitatione prospexisse ad parandum capitalia necessaria, pro erigendo in ejus patria, studiorum matre, novo Institutò literario, adaptato, &consimili modernis Litteratorum Academiis, cum tanto Scientiarum progressu &augmento excitatis &exercitis, in Germania maxime, in Gallia, &in Anglia, Lipsiae scilicet, Parisiis, &Londini, ut quasi instaurata feliciori studiorum &scientiarum methodo, ad majorem Dei Omnipot. gloriam, &dictae ejus Patriae decorem, titulus antiquus studio. rùm Matris magis claresceret, &sedula operis navatione in scientiis acquirendis, hujusce civitatis Nobilis Juventus ab otii torpedine &avitiosis comitiis averteretur; &denique ad usum &commodum tum civium tum forensium scientiae &pietatis studiosorum; quapropter praedicto ejus indulgens voto, tum inter bellorum strepitus, in quibus supremis Principibus ejus militarem operam praestitit, tum in magnis &gravioribus negotiis peragendis, septentrionales &orientales plagas pro Augustissimo Caesare peragrando, summo studio &magno sumtu (ut dixit, &omnibus compertum est) multa &diversa Capitalia, tum librorum desiderabilium, tam typis impressorum quam manu scriptorum; tum Instrumentorum ad Mathematicas &Astronomicas scientias maxime adaptatorum; tum ad militarem Architecturam, &ad Physica experimenta rerum naturalium adaptabilia; tùm denique ad cognitionem Antiquitatum, &rerum antiquarum eruditionem, coacervavit.