# Acta eruditorum 1729 22

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/22

ACTA ERUDITORUM tationem, sed talem receptionem, quae repraesentaret id, quod olim futurum erat circa Messiam. Hinc F. LXXVIIs44. probae, consensuque Theologorum omnis aevi & omnis sectae confirmat, Deum in hac iactatione filii Abrahamo iniperata exstare vo luine illuntissimum futuri illius in eruce sacrificii typum, quod Dei filius subiit pro salute humani generis. Profert hic varias Theologorum de interpretatione hujus typi sententias, & ipse copiose tradit typicam suam hujus historiae explicationem. Speciatim §. XCIVCXVII longus est in hac quaestione, an & quoinodo aries ab Abrabamo sacrificatus fuerit typus Christi, & tollendis, quae hic objiciuntur, difficultatibus non mediocriter inludat, atque ita finem imponit Christologiae Abrahamicae. Pro appendice addit Cl. Autor epissolas suas ad Jac. Perizonium datas, hujusque responsorias, quibus examinatur testimonium Josephi de Jesu Christo & de Jacobo Justo, ac chronologicus nodus solvitur ex Actor. XIII. 20. Existimat scilicei Perizonius, testimonium Josephi de Christo non esse totum ab aliena manu, sed haec dunta: at verba recidenda esse: ῥάνη γὰρ ἀυτοῖς τρίτην ἔχων ἡμέραν πάλιν ξαν τῶν θείων προφητῶν ταῦτα τε καὶ ἄλλα μύρια περὶ ἀυτοῦ θαυμάσια προειρήκότων. Cetera a Josepho profecta esse credit, qui Jesum habuerit non quidem pro Messia, sed tamen pro infigni Propheta, quique idem senserit de Joanne Baptista. Quae vero Josephus tradit de Jacobo & ejus caede, male a Clerico haberi pro supposititiis, statuit, ejusque rationes labefactat singulas, Tum de Jacobo eodem errores aliquot aliorum refellit breviter. Ad locum Actor. XIII, 20 quod attinet, contendit, numerum 450 annorum recte a Paulo includi intra terminos distributionis terrae Cananae ae & prophetiam Samuelis, seu intra Judicum tempora, atque id ex historia sacra demonstrat subductis rite rationibus. Unum sibi obijci posse non diffitetur, nempe quod Regum VI, legantur 480 anni intercessisse inter exituum ex Aegypto & quartum Salomonis annum. Plures enim fuerint necesse est, si lolis Judicibus tribuendi sunt 450 anni. Hic igitur arte critica opus esse credit, nec aliud ait se nosse remedium. Ego itaque Inquit, putem excidisse istic unicam tantum notam centenarii, PD, NE an rerum esse MENSIS JANUARII. A. MDCCXXIX. ut ita illi spatio tribuantur non 48o; sed sto anni. Tunc enim pulcherrime omnia & ultro concurrunt in summam utriusque loci concordiam. Addit, crisin, hoc est, emendationem criticam, in numerorum notis admitti aliquando necessarium prorsus esse, si expeditam habere velimus Chronologiam sacram.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
