# Acta eruditorum 1729 222

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ATREATISE ONA CONSUMPTIONOE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/222

E contrario non bene nutritur corpus, vel quando humores ad nutriendum non sufficienter praeparantur, vel quando vasa non sunt disposita, ut fluida commode recipiant, vel quando circulationis vis aut justo major aut languidior existit. In Parte Il exposita pulmonum structura, usum eorum adeo egregium esse demonstrat Clar. Autor, ut functiones oeconomiae animalis maxime necessariae immediate ab influentia hujus organi, seu a pressura aeris dependeant, imo calor, color & pleraeque proprietates materiales sanguinis primario iisdem debeantur; negat tamen, aerem sanguini admisceri. In Parte III Phthisin pulmonalem definit, quod sit imminutio partium solidarum, & corruptio fluidarum a collectione materiae purulentae dependens, ejusque causam constituit vel obstructionem vasorum val solutionem continuitatis. Obstructio in genere uxta Autorem oritur, quando globuli humorum majores sunt, quam vasorum capacitas, dum vel fluida sunt viscida, vel solida angusta, vel etiam utrorumque vitia concurrunt. Fluida redduntur viscida, vel a nimia frigiditate seu circulatione languida, vel a calore & motu nimio, vel a mixtura humoris viscidi, aut coagulantis. Aeris enim frigidi gravitas imminuta non sufficienter premit vasa pulmonum, hinc humores non attenuantur, calidus vero subtiles partes dissipat relictis crassioribus, quod etiam faciunt exercitationes nimiae, spirituosorum abusus, sudores profusi; & chylus crudus admistus horum promovet visciditatem, quo & concretiones calculosae spectant. Solida quod attinet, vasa fiunt angusta vel a motu irregulari aut aucto spirituum animalium, vel ab acrimonia interna humorum, fibras ad contractionem sui stimulante, vel a causa externa comprimente, & irritante, e. g. a fumis arsenicalibus & mercurialibus, aut a conformatione praeternaturali thoracis. Harum obstructionum sedes est vel in vasis pulmonalibus, vel bronchialibus in glandulas asperae arteriae desinentibus. Si bronchiales obstruuntur, jungitur expectoratio copiosa cum raucedine, sed minore periculo; in pulmonalibus vero nulla expectoratio est expectanda, nisi facta suppuratione & haemoptysi; tussis interini sicca, respiratio difficilis, sine raucedidine, oppressio constans & dolor obtusus sub inspirandum urget; atque hae obstructiones quandoque se invicem excipiunt, ita us arteriarum bronchialium insequantur pulmonalium obstructiones, & vice versa.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
