Latin
ATREATISE ONA CONSUMPTIONOE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 228
Unproofread scanNot analysed yet
ni vestri, à quo omnes recentiores haereses proveniunt, Martini Lutheri. Totus orbis vaserrima ejus facta novit, &vestram miratur caecitatem, quod talem deceptorem sequamini, latamque ingressi sitis viam, vitae commodorum amore capti. Propter has diabolicas fraudes vos orthodoxae ecclesiae filios rogo, ut amiciti: am cum talibus ineundam, aut sermones serendos, evitetis. Sed nec a calumniis sibi potest temperare, quando scribere non erubessit: veniunt ad nos induti pellibus ovinis, sed intus sunt lupi vapaces &c. Pellis est ovina, qua se tegunt, si de fide praedicant, fide sola christianum salvari &c. Sed lupi sunt rapaces, dum hac pietatis specie omnibus peccatis portas aperiunt. Quid enim ex hac impia doctrina sequitur? Hoc sequitur: trucida, furare, adulterare, falsum dic testimonium, fac, quae lubet, ipsi satanae aequalis fias malitia; nihilo minus mitte metum, tantum credes: fides in Christum sola salvat. Ita hi lupi rapaces docent &c. Innumera certe nostratium scripta haec mendacia prosternunt. Verum non insolens est Autori, audacter calumniari, strenue mentiri, inhumane conviciari, &ineptissimis fabulis inerti populo imponere. Tot enim narratiunculas de spectris, daemoniacis, miraculis, per imagines, crucem, reliquias &c. factis, confingit, ut non minorem prudentibus risum, quam imprudentibus admirationem moveat. Mirum itaque, Humilem Theophylactum, Archiepiscopum Tweriensem &Caschinensem, utilissimum non modo, &summa rerum divinarum sapientia compositum, sed &valde necessarium, huncce librum, quem tamen Episcopus Novogrodiensis, vir doctus, prudens ac moderatus, indignum approbatione jure existimavit, in censura sua judicare. Cum autem Autor pessima in Evangelicos convicia evomit: tum Pontificiis quavis occasione frigidam suffundit; alto tegens silentio, quae Romanae Ecclesiae cum Ruthenis intercedunt, controversias, de Papa Romano, purgatorio &c. Idque adeo mirandum non est, quod pleraque ex Bellarmino, Becano, aliisque Romanis &Polonis controversiarum scriptoribus consarcinavit. Ex quo intelligi potest, non tam studio orientalis ecclesiae dogmata illustrandi, adstruendi &propagandi, quam potius odio Lutheranorum &Reformatorum, quorum tamen sententiam vel ignorare, vel pervertere videtur, Autorem inductum hunc composuisse librum.