# Acta eruditorum 1729 229

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ATREATISE ONA CONSUMPTIONOE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/229

Videant ergo Rutheni, ne sibi hic liber veheinenter noceat; utpote qui Romanensibus viam muniat, in sacra illorum, quod diu tentarunt, irruendi. Nullum etiam est dubium, quin emunctioris naris Rutheni, quorum levatus est animus praeconceptis opinionibus, haec omnia perspiciant: cum fieri nequeat, quia plurimi sint meliora docti, quibus occasio non defuit, susceptis tineribus, sermonibusque cum peregrinis institutis, rem accuratias dignoscendi. Ab iis vero, qui non tam veritate, quam partium studio ducuntur, hunc librum cupide arripi, quis miretur? Interim ut Autoris infringantur vana figmenta, malitiosae calumniae, impia mendacia, brevi ejus solida prodibit refutatio, quam daturum Celeb. Ecclesiae nostrae Theologum, D. Jo. Franc. Buddeum, certis indiciis accepimus. Des Lucius Annaͤus Seneca Spott-Gedicht. h. e.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
