Latin
EVSAAVPAAPP
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
Porro eas per conflictum consumi vires certum est, quas contra se mutuo agendo &reagendo impendunt corpora non elastica, &quibus proinde virium relativarum nomen tribuendum censeo. Harum autem quantitatem virium non est difficile computare, si consideres, illas semper easdem esse, quaecunque fuerint vires absolutae, dummodo massae corporum, &celeritas relativa, quam exponit recta Aae (hoc est, summa celeritatum absolutarum in motibus contrariis; vel differentia, in motibus ad easdem partes) non mutentur. Quoniam enim, concurrentibus corporibus non elasticis A &a, celeritatibus absolutis AC &A C in ipso centro gravitatis C, post conflictum omnis vis &motus cessat, sequitur ut hoc casu vires relativae &absolutae aequales sint. Ergo, in quocunque puncto D concurrant corpora vires eorum relativae semper erunt tantae, quantae forent vires absolutae, si concursus fieret in ipso puncto C. Quibus observatis, ceterisque ut supra se habentibus: I. Si vires sunt ut quadrata II. Si vires sunt ut ipsae celeceleritatum, erunt ritates, erunt Vires A+ à ante confl. AV Vires A+ à ante conflictum AV Vires A †a post conflictum –Vires A4. a post confl. =App Ἀράρ. app. Vires relativae conflictu perditae Vires relativae per confl. absum,