# Acta eruditorum 1729 23-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, EVSAAVPAAPP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/23-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/23-2

Porro eas per conflictum consumi vires certum est, quas contra se mutuo agendo & reagendo impendunt corpora non elastica, & quibus proinde virium relativarum nomen tribuendum censeo. Harum autem quantitatem virium non est difficile computare, si consideres, illas semper easdem esse, quaecunque fuerint vires absolutae, dummodo massae corporum, & celeritas relativa, quam exponit recta Aae (hoc est, summa celeritatum absolutarum in motibus contrariis; vel differentia, in motibus ad easdem partes) non mutentur. Quoniam enim, concurrentibus corporibus non elasticis A & a, celeritatibus absolutis AC & A C in ipso centro gravitatis C, post conflictum omnis vis & motus cessat, sequitur ut hoc casu vires relativae & absolutae aequales sint. Ergo, in quocunque puncto D concurrant corpora vires eorum relativae semper erunt tantae, quantae forent vires absolutae, si concursus fieret in ipso puncto C. Quibus observatis, ceterisque ut supra se habentibus: I. Si vires sunt ut quadrata II. Si vires sunt ut ipsae celeceleritatum, erunt ritates, erunt Vires A+ à ante confl. AV Vires A+ à ante conflictum AV Vires A † a post conflictum – Vires A4. a post confl. = App Ἀράρ. app. Vires relativae conflictu perditae Vires relativae per confl. absum,

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
