Latin
SINGULARIA WEINRICHIANA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 235
Unproofread scanNot analysed yet
Is postquam haud ita pridem Lexicon Genealogicum portatile edidit, mox iterum typis subjiciendum, nunc erudito Orbi sistit Bibliothecam Genealogicam, in qua, praemissis libris, qui ad Genealogias Deorum, ut &in universum ad Genealogias, &speciatim quatuor Monarchiarum, spectant, omnium Europae Regum, Principum &Comitum Scriptores Genealogicos ita expendit, ut Autorum vitas breviter exponat, librorumque scopum, editiones diversas, &si quae alia notatu digna de iis memorari possunt, stylo plano &luculento describat, atque adeo in studio Genealogico feliciter progressero viam quodammodo monstret. Ut aliqua e libro non magno specimina adducamus, de Rud. Diepholdi Genealogia orbis universi observat, in Bibliotheca urbis Hamburgensis exstare exemplar libri, cui sua manu Celeb. Petrus Lambecius adscripserit varias tabulas Genealogicas. Alphonsum Lopez de Haro in libro Hispanico Nobiliario Geneal. optima quaeque Stephano de Garibay surripuisse, in ceteris vero tam sublestae fidei esse memotat, ut altero statim post librum editum anno nempe 1623 publico decreto fuerit prohibitum, ne quisquam in tribunalibus Hispanicis ad librum hunc provocare auderet. Cum Francisci de Rosieres Steminata Lotharingiae ac Barri Ducum attingit, quo libro Autor Guisiis aditum ad Regnum Gallicum, si Henricum IImori contingeret improlem, parare tentabat, carceresque Autori ideo inflictos, ejusque revocationem ac deprecationem solennem praesente Rege factam, e Thuano refert, simul animadvertit, haec in unica Thuani editione, quae A. 1620 partim Aureliis partim Genevae quinque Tomis in fol. prodiit, in ceteris vero libri editionibus nequaquam, exstare.