Latin
SINGULARIA WEINRICHIANA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 237
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi vero &Scioppius Seifridum hunc vehementer pro more suo allatraverit in Stemmate suo Austriaco, hujus tamen partes tuendas ipse quoque Lambecius suscepisse memoratur, qui Scioppianum illum foetum nullius pretii, in quo ne mica quidem salis contineatur, pronuntiaverit. Francisci Adami Comitis de Brandis libellum vernaculum Frichtbringend Oesterreichische Lorbeer-Zweig, prodiisse etiam Latine, eodein interprete, sub titulo: Fama Austriaca, cui tamen editioni paucae quaedam plagulae accesserint, probe animadvertit Nob. Autor, Jo. Ludovici Schoenleben Dissertationem polemicam de prima origine domus Habspurgo-Austriacae 1681 in fol. editam, quo anno vix evulgato libro d. 15 Oct. Autor Laybaci in patria decessit, opus vocat immensi laboris. Collectaneorum Genealogico-Historic. Austriae Inser. Viennae 1705 in sol. editorum, quae in Actis A. 1706 M. Apr. p. 186 recensuimus, jam tum suspicati, librum Autorem habere Virum quendam Illustrissimum, quem tamen nominare um non ausi sumus, verum Autorem esse ill. Comitem Jo. Wil. helmum de Wurmbrand, Consilii Aulici Imperialis Praesidem hodie longe gravissimum, &maximum literatorum Maecenatem, qui in colligenda Bibliotheca instructissima nullis sumptibus percit, aperte profitetur. Vigulei Hundii Genealogias Bavariae, hactenus admodum raro prostantes, a docto quodam Monacho monasterii Mellicensis in Austria summo studio nunc continuari &novis typis parari, nuntiat. Autorem quoque detegit Ephemeridum histor. Ducum Mürtemberg. Ulinae 1706 in 8 vernacula, sed ἀνωνύμως editarum, Virum nempe doctissimum, Job. Ulr. Pregixerum, Prof. Histor. Tubing. A. 1712 mortuum. Denique notamus, librum vernaculum Levini von Ambeer Sachsen-Lauenburgischer Stammfall &c. Hamburgiiooe, 4 editum, quem multi antea Consult. D. Christiano Gothofredo Franckensteinio nostro adscripserunt, certis argumentis à Nostro Immanueli Webero, Prof. Hist. postea Juris in Academia Giessensi, A. 1722 defuncto, vindicari, qui nomen suum anagrammate quodam designaverit.