# Acta eruditorum 1729 238-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, SYLLOGE ALIQUOT SCRIPTORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/238-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/238-2

elucubravit, hactenus clarissimo, hic collectos ducit P. Jo. Garnerii è Soc. Jesu Systema Bibliothecae Collegii Parisiensis Societatis Jesu (cujus, dum viveret, praefectum, ipso p. 8 teste, agebat) Parisiis 1678 editum. De quo si quid monendum esset, mireris merito, Virum tam eruditum existimare, quasi ante Plinium & Strabonem nemo Geographiam excoluerit, p. 49. Nonne ipsa Historia Naturali Plinii antiquior est Pomponii Melae Cosmographia, utpote quam ille libro statim primo inter fontes, ex quibus sua hauserit, laudat? Mirum quoque videbitur nonnullis, quod p. 49, GI & 72, Europaeae opponat historiam peregrinam, sub qua mox p. 52 Africanam solum & Americanam comprehendit: quod p. 49, 52, 61, 74 & 75, novo plane sensu accipiat novum orbem, pro Asia videlicet, Africa & America; quod p. 83 & 84 hominem velut oppositum animalibus consideret, quali is non aeque ac reliqua, sit animal: quod p. 84 spirituum bonorum cognitionem Theologiae, malorum Historiae naturali adjudicet, quo fundamento, haud constat; videntur enim hi eodem jure, quo illi, Theologis relinquendi. Sed haec addidisse naevis, quorum Cl. Editor in Praefatione mentionem fecit, sufficiat. Ad alterum hujus Sylloges scriptum paucarum quidem plagellarum, sed oppido rarum, pergimus: Projet de une nouvelle Methode paur dresser le Catalogue de une Bibliotheque, selon les matieres avec le Plan, par Frederic Rostgaard. Seconde (prima editio ex mente Cl. Koeleri, anno NE esse esse esse MENSIS MAJI A. MDCCXXIX. 233 anno proxime antecedenti prodiit,) Edition, augmentes de quelques Articles tres. necessaires, & mise en meilleur ordre. AParis 1698. Omnem industriam Autor in eo posuit, ut catalogi cujusvis Bibliothecae rite componendi novam methodum ostendat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
