Latin
ERLDIORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 242-2
Unproofread scanNot analysed yet
in Anglia utuntur in rerum naturalium causis explicandis. Displicent quoque moderna Geometrarum principia. Dissensum suam jam declaraverat A. 1712, cum principia philosophiae naturalis sub forma minori ederet, quam vulgo octavam vocant. In iis enim totus erat, ut insufficientiam principiorum hodie in Anglia receptorum ostenderet atque novorum necessitatem evinceret. Nunc vero in singulis mentem suam multo uberius declarat novaque principia sua proponit. Monet in praesatione, notiones philosophorum recentiorum, si excipias, quae de gravitatione universali Newtonus a Keplero Germano mutuaius sit, derivatas esse a Galilaeo Italo &Cartesio Gallo, adeoque vel hoc nomine suspectas, quod in Angliam venerint ex terris, ubi superstitio &nugae in religione principatum tenent, Atheismi vel Deismi labe philosophiam necessario inficientes. Se vero proponere IIII nere philosophiam Anglicanam, philosophiam Cantabrigiensem, philosophiam Clarensem, quippe in Anglia &quidem Cantabrigiae in aula Clarensi natam &educatam, quam Greenianam appellari velit.