# Acta eruditorum 1729 244

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ERLDIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/244

Unde si globus argenteus aqua plenus, ubi valide comprimitur, aquae transitum concedit; nullis hic opus esse poris existimat, sed aquam vi extrinseca per compressionem ad intrinsecam accedente fieri argento, cujus alias vi vincitur, superiorem atque adeo eodem prorsus modo sibi viam parare, per quam elabatur, quo acus chartam perforat, & cujus nullum antea in continua argenti materia vestigium aderat. Similiter argentum vivum vi sua innata ingredi in substantiam auri, aquam fortem in serrum, salia in aquam, lumenque non alio modo transire per vitrum, vimque magneticam per corpora densissima, utut omnes istae materiae sint continuae ac poris destitutae. Omnia spatia cum sint plena, materiam nullam comprimi posse, nisi quatenus alia heterogenea eidem interspersa, quae minore ri praedita est quam ipsa: tum enim vi exteria tantam fieri compressionem, quanta sufficiat, ut vis externa accedens inhaerenti materiae interspersae eam vi alterius parem efficiat. Postquam ex historia literaria veterum philosophorum Graecorum prolixe docuit, quidnam de vacuo & pleno statuerint, praetensam Keilii demonstrationem in nova editione introductionis ad veram Physicam confutat, qua is stabilire conatur, data quavis materiae quantitate quantumvis exigua & dato spatio quovis finito utcunque amplo, quod v. gr. sit cubus, qui sphaeram Saturni circumscriberet, possibile esse, ut materia istius arenulae per totum illud spatium disfundatur, asque ipsum ita adimpleat, ut nullus sit in eo porus, cujus diameter datam superet lineam. Refellit etiam alterum ipsius theorema de aequalitate spatiorum vacuorum vel materia subtili repletorum in duobus corporibus mole aequalibus, sed materia propria, utcunque differentibus, veluti in digito cubico auri & aeris aeris vulgaris non condensati.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
