Latin
ERLDIORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 246
Unproofread scanNot analysed yet
Illa igitur theoremata, quae ex Keillii Introductione ad veram Physicam &Wallisii Mechanica citat, sigillatim expendit, ac ideo potissimum improbat, quod in iis materia supponatur tanquam similaris, in qua nulla attendenda sit differentia praeter magnitudinem ac partium numerum; quod idem sit in singulis partibus mobilis motus; quod spatium &tempus assumatur abstractum. Aliud igitur proponit de motu Systema, quod naturae rerum congruum, adeoque utilius esse existimat systemate communi motus abstracti a natura rerum abhorrentis apud Mathematicos recepto. Deducit in eo mensuras quantitatis motuum, celeritatis, temporis, spatii ex hypothesi virium intrinsecarum sive expansivarum, quales tribuit corporibus elasticis sive contractivarum, quales tribuit gravibus. Vim concipiendam esse in continuo conatu. Vim expansivam concurrere cum velocitate; contractivam in contrarium agere: id quod exemplo gravis perpendiculariter projecti declarat. Corpora vi expansiva, qua induuntur, continuo a centris actionum suarum recedere conari, dum interea vi contractiva versus idem comprimantur ac condensentur. In auro maximam esse vim contractivam vi ponderis, &maximam expansivam vi coloris, qui proxime ad Solem accedat, cui insit vis expansiva, qualis in igne &flamma obvia. Unde sibi persuadet, argentum vivum in aurum immutatum iri, si ei vis expansiva ignis communicari possit. A variis &infinitis virium istarum mixturis ac combinationibus in diversis proportionibus diversas oriri formas &species rerum materialium ac inde corporum qualitates ac proprietates melius explicari, quam per imaginarias figuras &texturas partium in systemate corpusculari introductas. Displicent quoque Nostro recepta in staticis theoremata de quinque potentiis mechanicis, vecte, axe in peritrochio, trochlea, cochlea &cuneo, multaque contra eadem objicit: impugnata autem doctrina recepta, principiis suis conformem theoriam tradit, considerans vires expansivas &contractivas in datis a centro detentionis, qualis in vecte &ceteris potentiis mechanicis, axe in peritrochio &trochleis occurrit (cochleam enim &cuneum ex earum numero proscribit,) distantiis agentes &principia sua ad explicandas planetarum revolutiones circa Lunae etiam de Nig.