# Acta eruditorum 1729 247

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/247

ACTA ERUDITORUM circa Solem applicat, quorum centrum detentionis in eodem constituit. Eadem quoque transsert ad vim intrinsecam expansivam ignis, animalium in actionibus eorundem, plantarum in vegetatione, nec non corporum odoriferorum & coloratorum, atque ad contractivam in frigore, salibus, luna. Lunae vi contractivae multum attribuit in sublunaria influxum. Has autem commemorat virium expansivarum & contractivarum leges: 1) vim contractivam, quae in contrarium vis contractivae agit, aequivalere vi expansivae agentis a centro & contractivae agenti versus centrum; 2) vim expansivarum, quae in oppositum contractivae agat aequivalere contractivae agenti in contrarium contractivae, aut expansivae agenti a centro & contractivae agenti versus centrum; 3) vim expansivam agentem in oppositum expansivae aequivalere contractivae agenti adversus contractivam aut expansivae agenti a centro & contractivae agenti adversus centrum; 4) vim expansivam secundum eandem directionem agentem cum vi alia expansiva aut contractivam agentem secundum eandem dicectionem cum vi alia contractiva aequivalere vi expansivae ab eodem centro crescenti, vel contractivae adversus idem crescenti. Per Solis vim expansivam & Lunae atque Telluris vim contractivam omnia sol vere conatur phaenomena fluxus & refluxus maris. Vim vero illam determinatam contractivam & expansivam singulis corporibus peculiarem a mero Dei beueplacito deducit. Etenim cum maxima varietate distributae sint hae vires per materiam, eas non posse esse a seipso. Quoniam vero ita distributae sunt, ut systema regulare ac ordinatum & adeo constans producant; a mente infinita easdem pendere, consequenter hinc existentiam Dei hac ratione omnium evidentissime probari. Imino ex hac ipsa hypothesi, quod natura rerum consistat infinito actionum viribus differentium & directiones contrarias habentium numero, quae infinitis modis variantur, per spatium infinitum extenduntur, viribus intrinsecis exactissime proportionantur, & ordinem rerum, quem praesentem contuemur, exactum, pulchrum ac excellentem producunt, attributa Numinis, infinitudinem scilicet, omnipotentiam, sapientiam, omniscientiam, justitiam & bonitatem, mundique creationem & annihilationis ejusdem possibilitatem infert. ProNEANDER in einere est arcus MENSIS JUNII A. MDCCXXIX.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
