# Acta eruditorum 1729 248

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/248

Progreditur Autor ad mutuum corporum durorum, mollium & elasticorum concursum, & quicquid a modernis Mathematicis de motu corporum ex percussione demonstratur, tanquam erroneum rejicit, propterea quod iidem supponunt notionem materiae similaris & ad motum ac quietem indisserentis, & utuntur principiis, judice Nostro, imaginariis & à naturae realitate alienis. Ipse enim arbitratur, actionem seu vim, quam in expansivam & contractivam dividit, esse veram materiae essentiam; materiam non esse vis subjectum, sed vim ipsam. Utrumque principium vis contractivae & expansivae resolvi in unum actionis. Et quamvis animam immaterialem esse statuat, eidem tamen non minus ac materiae vim expansivam & contractivam tribuit, per quam corpori unitur. Hanc autem statuit de vi expansiva & contractiva legem naturae generalem, quod, si duae vires fuerint aequales, sed contrariae indolis & una versus alteram agat, veluti expansiva adversus contractivam, inde oriatur perpetuus motus ac conflictus inter eas, neutra adversus alteram praevalente; quodsi vero contingat. unam adversus alteram praevalere, effectus vis oppositae aliquatenus sufflaminetur, nequaquam vero penitus destruatur vel annihiletur. Hinc motum perpetuum impossibilem esse judicat in terra, quod vis contractiva telluris & corporum terrestrium sit infinite superior expansiva a Sole vel ignibus subterraneis in eadem derivata. E contrario motum perpetuum in coelis ex aequalitate vis contractivae planetae & expansivae Solis in diversis eorum a se invicem distantiis derivat. Similiter ventos, tempestates ac procellas ex conflictu vis expansivae Solis & contractivae Telluris atque frigoris oriri. Ab eodem derivat formationem liquidorum & solidorum corporum, hoc quidem discrimine, ut orta ex pugna virium fermentatione tandem praevaleat in fluidis vis expansiva, in solidis autem contractiva. Hinc in terra praevalere vim contractivam, in igne & aqua expansivam. Si vis expansiva Solis tanta sit, ut vim contractivam Telluris in fluiditatem resolvat, inde gigni aquam; si illa hanc in inflammabilitatem reducat, sic fieri ignem; si denique in fermentationem convertat, vegetabile quoddam aut metallum generari: ut adeo omnia naturae phaenomena a variis proportionibus, mixturis & gradibus virium expansivasivarum & contractivarum deriventur, quae in separatis & distinctis portionibus materiae consistunt.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
