Latin
EVSAAVPAAPP
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
TOndum creditae sibi spartae omni ex parte satis se fecisse arNbitrabatur Celeb. Waltherus, si ea saltem, quae aliorum industria in arte Anatomica detexerat, studiosae juventuti solerter inculcaret, nisi artem quoque ipsam novis subinde inventis amplificare, sicque in publicum magis prodesse allaboraret. Ea igitur potissimum sollicite indaganda censuit, quae manca adhuc ininusve perspecta, aut ab aliis minus accurate tradita animadvertit. Hisce laboribus praeter genuinos glandularum sublingualium ductus excretorios peculiari tractatu alibi in his Actis commemorato descriptos, has quoque observationes ad doctrinam de statu &incessu hominis luculentius exponendam spectantes debemus, de quibus pauca commemorare juvabit. In praefatione praemissa, quousque majorum industria in declaranda harum partium fabrica pervenerit, exponit, ipsumque Galenum, quae ad genu articulum vinculis idoneis confirmandum spectant, jam tum ita egregie suppeditasse advertit, ut pauca his addenda posteris reliquerit. Nec in pede imo, ubi multo plura magisque implicita occurrunt vincula, omni laude defraudandus Galenus, qui multa eorum indicavit, quae subinde tamen comparatam Anatomen redolere videntur, unde potiori jure Andr. Vesalium, folertissimum Anatomicum, praedicat, cujus plurimi recentiorum institere vestigiis, qui nexum ossis tali imprimis accuratius inquirendo plura in medium produxit ligamenta, etsi subinde sub eodem νές 3, eodem nomine comprehendat, quae tamen in tres distincta partes, si autopsiam consulas, cernuntur, &nonnulla in ossibus cuneiformibus conspicua non adverterit, ac in genere reliqua omnia in metatarso &digitis, sicut in manibus se habere minus accurate contenderit. Neque siue laude praetermittendus erat ClJob.