# Acta eruditorum 1729 252

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, EACTA ERUDITORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/252

Differentiam nimirum illarum virium differentes efficere substantias. Unionem tamen mentis cum corpore possibilem agnoscit propter virium similitudinem: Prolixum nimis foret ac particularia descendere: in generalibus adeo acquiescere debemus. A generali tractatione ad Chymiam digreditur, hypotheseos suae usum in phaenomenis, quae ipsa affert, explicandis ostensurus Monet Chymiam hactenus ea ratione fuisse pertractatam, ut a sorma scientiae aut disciplinae procul abfuerit: Cl. Freindium vero in Praelectionibus chymicis ad eadem capita generalia eandem revocasse, ad quae ipsemet eam reduxerat. Ut vero appareat, quomodo in hypothesi vis contractivae ac expansivae phaenomena solvat chymica; ecce tibi unum alterumque exemplum. Ita ex animalibus & vegetabilibus judice Nostro facile separantur spiritus, oleum & sulphur, vi expansiva ignis, quia in illis vis expansiva praedominatur, nec vis expansiva ignis ad eorum formationem concurrit. Spiritus, phlegma & oleum procedunt à vi expinsiva praedominante; salia & terra a contractiva. Spiritus Salis Ammoniaci praecipitat aurum in aqua regia solutum, quia majorem habet vim expansivani & minorem contractivam quam aqua regia, atque adeo vim contractivam menstrui debilitat. Effervescentia oritur ex pugna vis contractivae ac expansivae. Transfert deinde hypothesin suam ad explicauda phaenomena in corpore humano obvia. Considerat hic primum tegninenta & involucra, cuticulam, reticulum mucosum, curem, membranam adiposam & carnosam, communem membranam musculorum, peritonaeum atque omentum; deinde oesophagum, ventriculum, intestina, palatum, atque os; porro hepar, lienem, pulinones cum pancreate, mensenterium, venas lacteas, receptaculum chyli, ductum thoracicum, pleuram & mediastinum, cot & pericordium cum aorta & vena cava, nec non arteria & vena pulmonali. Ecce vero tibi & hic unum alterumque exemplum, unde appareat, quemnam in physiologia hypotheseos suae usum faciat. Cuticula oritur a vi expansiva sanguinis & spiritus ex una parte, & vi expansiva contraria aeris ex parte altera, quae respectu prioris contractivae aequipolleat. Cuticula protruditur in crines, si vis expansiva sanguinis vel spiritus fuerit maxima, ut vi contractiva aeris superior existat, Crines fiunt rusi a maxima vi expansiva sanguinis & spirituum; candidi a minima. A majore quoque quantitate vis expansivae corporis major pendet statura. Corpora antediluvianorum ideo facit gigantea, quod vis expansiva sanguinis major, vis contractiva aeris minor fuerit quam nostra aetate.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
