Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 26
Unproofread scanNot analysed yet
Accedis deinde ad D, idque statuit esse Graecum ἐκτεὺς, sextarius. Εκτεὺς, inquit, in Orientem migravit, ibique sonum induit S. Ceterum cum Hebraeum hoc nomen semel duntaxat in saero codice reperiatur, a Regum VI, 28, ubi Alexandrinus interpres, itemque Latinus, narrat, caput asini venditum fuisse octoginta ergenteis, &quatuor cabos stercoris columbini quinque argenteis; Cl. noster Harduinus ita eum locum reddit: Magna erat fames in Samaria obsessa per Aramaeos, ut esset optimus panis octoginta argenteorum, hoc est, decem Imperialium, &quarta pars sextarii leguminum quinque argenteorum, hoc est, quinque Misnicorum grossorum. Docet enim, &non solum significare caput, sed etiam optimum &praestantissimum; v item hîc loci non asinum esse, sed panem rotundum, uti: Sam. XVI, 29, ubi per in 2 vint intelligi ait orbem panis. Jam venit ad nomen mensurae 1737, quod &ipsum semel occurrit, nempe Hoseae III, 2, idque esse censet Graecorum κοτύλην. Π deinceps deducit a πίθος, doliolum, γν] a πιθάννη, urceus, Graecorum πιθάκνη, inquit p. 74, brevi pronuntiatione, more Orientis, concise ab Hebraeis dicta fuit P. Denique a derivat à Graeco λήνυθος, urceolus. Diss. VIII, post acriorem censorum suorum censuram duo Capita exhibet, quorum priore rursus expendit Nebucadnetaris somnium Dan. II descriptum, &novam exhibet hujus narrationis versionem Graecam; Hebraeo textui consonam. Interjicit huic suae versioni interpretationem uberiorem, è qua potiora excerpemus. Statuit scilicet, Regessi non petiisse a Magis suis narrationem sui somnii, quippe quod ipsi non exciderit, sed ex suo somnio collegisse, impendere regno suo ruinam, atque ob eam causam postulasse a magis, ut interpretarentur hoc somnium dilucide.