# Acta eruditorum 1729 26

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/26

Accedis deinde ad D, idque statuit esse Graecum ἐκτεὺς, sextarius. Εκτεὺς, inquit, in Orientem migravit, ibique sonum induit S. Ceterum cum Hebraeum hoc nomen semel duntaxat in saero codice reperiatur, a Regum VI, 28, ubi Alexandrinus interpres, itemque Latinus, narrat, caput asini venditum fuisse octoginta ergenteis, & quatuor cabos stercoris columbini quinque argenteis; Cl. noster Harduinus ita eum locum reddit: Magna erat fames in Samaria obsessa per Aramaeos, ut esset optimus panis octoginta argenteorum, hoc est, decem Imperialium, & quarta pars sextarii leguminum quinque argenteorum, hoc est, quinque Misnicorum grossorum. Docet enim, & non solum significare caput, sed etiam optimum & praestantissimum; v item hîc loci non asinum esse, sed panem rotundum, uti: Sam. XVI, 29, ubi per in 2 vint intelligi ait orbem panis. Jam venit ad nomen mensurae 1737, quod & ipsum semel occurrit, nempe Hoseae III, 2, idque esse censet Graecorum κοτύλην. Π deinceps deducit a πίθος, doliolum, γν] a πιθάννη, urceus, Graecorum πιθάκνη, inquit p. 74, brevi pronuntiatione, more Orientis, concise ab Hebraeis dicta fuit P. Denique a derivat à Graeco λήνυθος, urceolus. Diss. VIII, post acriorem censorum suorum censuram duo Capita exhibet, quorum priore rursus expendit Nebucadnetaris somnium Dan. II descriptum, & novam exhibet hujus narrationis versionem Graecam; Hebraeo textui consonam. Interjicit huic suae versioni interpretationem uberiorem, è qua potiora excerpemus. Statuit scilicet, Regessi non petiisse a Magis suis narrationem sui somnii, quippe quod ipsi non exciderit, sed ex suo somnio collegisse, impendere regno suo ruinam, atque ob eam causam postulasse a magis, ut interpretarentur hoc somnium dilucide.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
