# Acta eruditorum 1729 268

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ADISCOURSE CONCERNING FEVERS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/268

Singulas febrium species cum Autore examinare, instituti ratio non permittit, sequentia annotasse sufficiat. Ignoratis licet causis essentialibus sebrium, certum esse putat, extranei quid & naturae infesti tum temporis in corpore contineri, quod natura mediante sermentatione eliminare tentet. Dispescit eas in sanguineas & nervosas; illas dicit, quarum causa materialis in sanguine gliscit, & ad hanc classem omnes inflammatorias refert, quas sequenti modo tollere praecipit. In principio mox vena aperiatur, & si error in diaeta commissus fuit, emeticum ex radice Ipecacuanha exhibeatur: si febris augeatur, repetatur venae sectio, & alexipharmacum atque cordiale offeratur. Per alexipharmacum non intelligit theriacam vel mithridatium, quae in febribus nervosis tantum locum inveniunt, sed conservam lujulae, cum absorbente quodam mixtam; per cordiale vero pauca grana nitri, ut & emulsionem ex seminibus frigidis & amygdalis dulcibus cum aqua hordei paratam. Febres nervosas illas nuncupat, quando deleteria vel morbosa impressio fluidum nerveum occupat, & impedit, quo minus spiritus animales in cerebro elaborari vel per nervos ad cor, pulmones & alias corporis partes distribui possint. In his praeter emetica, sudorifera, & vesicatoria nulla evacuantia adhibeantur, sub languore vero virium dentur, quae motum sanguinis promovent, ut lapis contruxervae, pulvis ad Guttet. e chelis cancrorum, cum paucis granis croci vel castorei, aut si ultimum adversatur nauseabundus stomachus, cum speciebus diambrae. Sudore prorumpente haustus vini non est denegandus. Febrem hecticam itidem vel sanguineam vel nervosam constituit, peculiari methodo tractandam. Sanguinea enim, ab inflammatione vel abscessu producta, maxime temperata, humectantia, refrigerantia & edulcorantia poscit medicamenta, ut scilicet acrimonia temperetur; qualia sunt decoctum sarsaparillae, & chinae, absorbentia, lac asininum, emulsiones amygdalatae & cura lactis. In nervea, ab enormiori quodam mimi pathemate orta, in qua de frigore magis quam de calore conqueruntur aegri, calidiora dentur remedia, chalybeata puta & amara, ut scilicet digestio roboretur & appetitus augeatur. In utraque enim omnis cura eo debet intendi, ut tomentum illud, quod poros viscerum replere & extendere debet, absuintum vel exsiccatum reparetur. Praeterea non approbat Autor methodum Freindii, in febre secundaria variolarum purgantia exhibentis, nec Helvetii, in iisdem variolis praeter venaelectiones repetitas vomiloria, purgantia & juscula ex carne bubula extracta propinantis. Denique Postscripti loco de pulsu & urina, quatenus signa tam diagnostica quam prognostica subministrant, ut & de Crisibus & diebus criticis in febribus agit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
