# Acta eruditorum 1729 271

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, PLANTARUM MINUS COGNITARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/271

lam scilicet regularem, haerebamus, cum subsequeretur Thlaspi, animum nondum despondentes, quod Myagrum & Isatis paulo post appareret, ecce ordinem tetrapetalorum regularium! nam haec tria generice conveniunt; sed quid sibi volunt Galeopsis & Pedicularis, toto genere diversae a vicinis, quas nactae sunt, Isatide & Cardamine, jam profundius immersi, nullam plantarum agnationem aut affinitatem servatam esse deprehendebamus. Interim laude sua frustrandus non est egregius multique sudoris & industriae labor, qui tribus centuriis si non minus cognitarum, rariorum certe plantarum, & Icones ita affabre exsculptas, ut in quamplurimis indigenas nostras plantas deprehenderimus, & prosopographias undique exactas complectitur. Quid in toto opere egerit clarissimus Autor, ipse in praesatione exponit, siquidem minus cognitas plantas eas pronuntiat, quae vel prorsus novae sint a nullo autorum nec nominatae nec depictae, vel si descriptae prostant, figuris careant ad vivum delineatis, vel denique incerti sint characteris dubiaeque descriptionis. Ex priori classe inter alia deprehendimus Lichen Eryngii folio, quod nobis Tab. II Fig. 1 exhibetur, siquidem ex omni Lichenum historia haec species non constat, id tamen monemus Tithymalum fruticosum salicis folio Tab. XXVI Cent. Il exhibitum, novum non esse, cum ad ripas crescens & mensuram quatuor pedum altitudine excedens flore tetrapetalo irregulari specioso aurei coloris in summitate congesto succedente capsula tripartita, superbiat, nobis a viva planta delineatus, ut similitudo Iconum constet; nec Tithymalus Orientalis Anacampserotis folio flore cristato Tournefortii, quem Cent. II Tab. XXVII Fig. 2 sistit, nostris hortis infrequens est. Item sentiendum de Pulinonaria annua foliis Echii Scorpioidis Cent. I Tab. XIII, Jacea tenuifolia erecta majore Cent. II Tab. XVFig. 1. De ceteris satendum, quod res est, & splendore Iconum & rerum novitate & descriptionum elegantia superius esse nihil posse, nisi quod characteris negligentior fuerit, quem attendisse equidem constat, inde in gratiam Rivini Veronicam blattariae facie, ad ordinem irregularium monopetalarum bicapsularium supplendum adducit Cent. I Tab. XXXV, & Saliuncam ex flore definit, sed data opera neglexisse, & ne impune id fecisse videatur, contemptum sui character floris fructusque vindicat, siquidem Trollium Cent. I Tab.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
