Latin
PLANTARUM MINUS COGNITARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 272
Unproofread scanNot analysed yet
XXII, falso ad Helleboros refert, cum desint semiflosculi ad definitionem Hellebori necessarii, quibus fit ut Helleborus sit flos compositus ex pentapetalo &irregularibus, Trollius vero polypetalos est, inde &contradictoria sunt baccifera planta &Kali, interim Kali bacciferum exhibetur Cent. I p. 12. Ut adeo de clarissimo Autore valeant, quae ille de Tournefortio, cujus vestigia legit, pronuntiat, eum plantas descripsisse minime novas novis saltim nominibus. Quae dum monemus, illa licentia utimur, quam integram facit in praefatione, ubi dubia modesse prolata non gravia futura pollicetur.