# Acta eruditorum 1729 272-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, PIECE, QUI AREMPORTE LE PRIX DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/272-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/272-2

PIECE, QUI AREMPORTE LE PRIX DE l’Academie Royale des Sciences, proposé pour Lannée 1725. h. e. DISSERTATIO PRAEMIO PRO ANNO IIIS ab Academia Regia Scientiarum proposito condecorata. Parisiis, apud Claudium Jombertum, 1725, 4, ch. aug. Plag. 3 Tab. aen. 1. a Utor hujus dissertationis est Daniel Bernoulli, Filius Joannis, Anunc Academiae Scientiarum Petropolitanae ornamentum. Inquirit in ea in modum perfectissimum conservandi in mari aequalitatem motus in clepsydris seu clepsammiis. Duo requirit ad aequalitatem motus conservandam, perfectam partium internarum quietem & positionem verticalem continuam, experientia Ipsa magistra. Ne navis secussionibus motus arenae retardetur, clesammium imponi jubet corpori solido in liquido libere natanti. Liquidum optimum in hunc usum censet argentum vivum & figuram solidi, cui imponendum est, eam esse debere, quae monetae majori tribuitur, ita ut diameter sit sex circiter digitorum, crassities nonnisi linearum duarum aut trium, ut situs elepsammii constanter sit verticalis. Ne autem casu idem vacillet, laminae Mercurio innatanti in medio affigi jubet annulum eidem concentricum, intra MENSIS JUNII A. MDCCXXIX. intra quem firmiter detineatur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
