# Acta eruditorum 1729 273

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, PIECE, QUI AREMPORTE LE PRIX DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/273

Materia laminae serrum esse debet, non solum quod ferrum in Mercurio conservetur; verum etiam quod gravitas ejus specifica sit ad gravitatem Mercurii propemodum in ratione subdupla, quam in praesente casu optimam esse demonstrat. Vas ipsum, quod Mercurium continet, suspendendum esse judicat ex virga longa atque flexili, in situ verticali navi affixa ut in quavis navis inclinatione situs illius fit verticalis. Quodsi lamina major fiat, ut horologio oscillatorio sustinendo apta sit; motus aequalitatem penduli hoc modo multo melius conservari existimat, quam illis artificiis, quae eo fine commendat Hugenius in Horologio suo Oscillatorio. Quamvis autem hunc modum conservandi situm clepsydrarum in mari omnium perfectissimum judicet, propterea quod eum ex principiis hydrostaticis per demonstrationes stabilitis deduxit; non tamen diffitetur, tantam non esse praecisionem, quantam rigor postulet: sed eam nec necessariam in praesente negotio reputat. Sed ne quicquam praetermittat, quod utile esse possit, duos proponit modos novos clepsydras conficiendi. Praefert Mercurium arenae, miratus quod Ozonamus in suis observationibus ad Tractatum Martinelli de horologiis elementaribus ejus nullam fecerit rationem. Et quamvis Amontonius clepsydram suam maxima diligentia construxerit, ut eam usui nautico commodam efficeret; hanc tamen suam, admodum simplicem, illa plurimum praestare existimat. Sint AFB & AMB duo hemisphaeria vitrea exacte aequalia. Diaphragma AB sit ferreum, in medio C foramine pertusum. Quando Mercurius pervenit ad NO, clepsydra vertenda est, nec, ut tota unquam effluat, permittendum. Initio in eodem hemisphaerio eadem Mercurii quantitas esse debet, ut eadem aeris quantitas in utroque contineatur. Ita enim eadem aeris quantitas continuo conservabitur, si nunquam omnis ex vase uno in alterum descendat. Ceterum Cl. Autor ita rem suam agit, ut se continuo Geometram probet. Monet autem Academia Regia Scientiarum, quod in dissertationibus de hoc argumento ad eam missis non reererit experimenta & disquisitiones practicas, quae & praemium. & res ipsa postulat. Atque adeo hortatur eos, qui in posterum animum ad talia argumenta appellent, ut in experimentis faciendis suam minime desiderari patiantur industriam. 30. FRIDERICI WEIDLERI OBSERVAtiones Meteorologicae & Astronomicae A. 1728 & 1729 illustratae dissertationibus binis, de observatorio Meteorologico, & de hiemis A. 1729 asperitate. Vitembergae, sumtibus viduae Gerdesiae, 1729. 4. Plag. 15. CL. Autor hujus tractatus commendabili plane instituto obsesvationes singulares meteorologicas & astronomicas superiore & praesente anno a se habitas, in publicam eruditi orbis lucem prodire patitur. Nostrum erit, ex iis selectas & praecipuas hic repetere.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
