Latin
PIECE, QUI AREMPORTE LE PRIX DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 274
Unproofread scanNot analysed yet
Dissertatio de observatorio meteorologico, quae in principio occurrit, instrumentis, quibus observationes captae sunt, &loco, quo continentur; nec non diarii legibus explicandis destinata est. Scilicet barometrum, thermometrum, (a Societatis Regiae Londinensis mechanico paratum &reliquis, quibus Angli hodie utuntur, conformatum,) hygrometrum, &hyetometrum, sub dio ita collocata sunt, ut aeri quidem libero undiquaque accessus pateat, solares tamen radii &pluvia a thermometro &hygrometro peculiaribus tectis arceantur. Circa structuram horum organorum &usum varia nec vulgaria monita miscentur. Ita p. 10 experimentis confirmatur, quod phosphorus mercurii in barometro semper obtineatur, quando mercurius igni depuratus, perspicuo tubo vitreo ampliori infunditur, &perparum aeris supra mercurium in tubo relinquitur. Hyetometrum sive machina pluviae &nivi mensurandis adhibita, constat quadrato spatio, cujus latus capit duos pedes Parisinos, idem margine instructum pluviam nivemque recipit, &in aheno subjecto colligit, quae deinceps tum numero parvorum cuborum digitalium, tum perpendiculo altitudinis aestimatur. Observationes meteorologicae, quae nunc vulgantur, ab aequinoctio verno A. 1728 usque ad aequinoctium vernum A. 1729 Vitembergae habitae sunt. Referuntur autem separatas intra columnas, tempus observationis, altitudo barometri &thermometri, status coeli, &pluviae, siqua decidit, quantitas, Subinde etiam maculorum solarium, quotquot apparuere intra ENEANDER in einere non MENSIS JUNII A. MDCCXXIX. intra idem tempus, numerus &magnitudo significantur. Nam harum in meteorologia omnino habendam esse rationem Dn. Autor censet. Inter singularia, quae hic narrantur, notatu digniora sunt sequentia. 1) Soli hoc &superiore anno maculae tam frequentes &magnae incubuere, ut earum apparitio insolita haberi mereatur. Siquidem maculae 5, 6, 7, 8, 11, 13 una sub sole visae sunt, diametri solaris pares fuerunt. 2) Altitumaximae.