# Acta eruditorum 1729 276

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, PIECE, QUI AREMPORTE LE PRIX DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/276

Restat, ut ex contemplatione frigoris hiemis nuperae, quae observationibus subjungitur; nonnulla breviter excerpta communicemus. Ex historia illius hiemis thermoscopica, divisio in quatuor periodos desumitur. Adulta autem & summe aspera hiems fuit d. 20. Januarii. Hinc de illius gelu effectibus, in aquis fluviorum & marinis in glaciem vertendis, & damnis, quae hominibus, animantibus brutis & plantis attulit, disseritur, & comparatio eiiam aliqua cum hieme A. 1709 instituitur. Quod vero attinet ad causas, jure dolet Cl. Autor, quod tanta adhuc observationum meteorologicarum penuria laboremus, ut hactenus fere nihil certi in hoc argumento statuere liceat. Interim, quousque ex principiis cognitis frigoris asperi phaenomena illustrari queant, ostendit. Sol moderator est tempestatum anniversariarum, harum autem variationes à terrae conditione quodammodo dependere videntur. Hinc coelum diversum est in locis eodem licet climate gaudentibus. Et causae alterationum ejusmodi vel intra terram nasci, vel superficiei illius statu variari possunt. Quamobrem commemorantur nonnulla de coelo terrarum cultarum & incultarum, de intenso frigore sub latitudine 33 gr. juxta Americam a Drakio Navarcho Anglo, media aestate percepto. De glaciebus stupendae magnitudinis insca eandem Americam sub latit. 58. gr. repertis, & similibus aliis oppido curiosis experimentis, quibus causae variationis coeli intra idem clima comprobantur. Et cum in aere causae tempestatum fingulares effectum edant, desideratur, ut ventorum solertior annotatio fiat, & luna, quae liquida corpora potenter commovet, non negligatur. Imprimis vero Cl. Autor attendendum esse judicat mutationibus, quae prope solis corpus eveniunt, quales maculae manifestant, de quibus subductis rationibus evictum dat, quod, quando plures soli imminent, temporis progressu multum illius lumen & calorem impedire valeant. Pro explicandis igitur phaenomenis hiemis inclementioris hujus anni allegat causas sequentes. Frigus & siccitatem totius anni praecedentis A 1728, & ventorum aquilonarium plerumque vehementiorum frequentiam, has causas vel produxisse, vel multum adjuvisse maculas solis copiosissimas, quae inde abhins duobus fere annis fontem caloris nostri obumbrarunt.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
