Latin
M. HENRICI SCHARBAU, V. D. M. APUD
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 277-3
Unproofread scanNot analysed yet
1721, tertia 1723, quarta 1724, quinta denique A. 1726, in publicum prodiit,) ea nunc communi Praefatione conjuncta voluit. Unde nostrum quoque putamus, pereruditum hoc opus nostris exhibere lectoribus &de meliore nota commendare. Primae Partis Diss. I illustratur locus Jesaiae III, 24, luxum exponens mulierum Hebraearum. Nec verba solum prophetae exponuntur fingula, verum etiam luxus Hebraeorum in unguentis, pretiosis 20. nis, eleganti vestitu, compositione capillorum consistens comparatur cum simili luxu gentium aliarum. Diss. II recenset Cl. Autor prius &expendit diversas sententias de Lacedaemoniorum &Romanorum fraternitate, Maccab. XII commemorata: deinde suam subjicit conjecturam, qua statuit, Jonathanem loco modo laudato Spartanos vocare fratres ob foedera cum iis inita: quo sensu Salcino Regem Hiramum appellasse fratrem suum legitur: Arium vero, Lacedaemoniorum Regem, loqui de fraternitate sanguinis sive consanguinitate utriusque gentis, &errorem hunc suum hausisse ex vetusta quapiam sabula. Diss. III adductis confutatisque secus sentientibus docet, Joan. I, 16, πλήραμα opponi tam umbris &caerimoniis Leviticis, quam promissionibus &minori gradui gratiae Veteris Testamenti: quia in Christo umbrae &promissiones cessarint, &complementum suum obtinuerint. Dissi Mni τοῦ 238 ACTA ERUDITORUM Diss. W exhibent illustrationem Joan. IV, 20, 21, 22, ac de religione Samaritanorum luculenter agit, maxime de idolo eorum, Succoth Benoth dicto, de urbe Sichar, de monte Garizim, ac de puteo Jacobi, P. II Diss. Tillustrat locum IReg. XIX, I, 12, ubi refertur, Deum transeuntem Eliae dedisse percipiendum primo turbinem ventumque magnum, deinde motum terrae, tum ignem, ac denique subinissam ac tenuem vocem. Diss. II parabolarum Evangelicarum interpretationem propheticam contemplatur. Observavit scilicet, nostris temporibus plures fuisse, qui in singulis Christi parabolis historias quaerant &prophetias.