# Acta eruditorum 1729 287

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, THE TRAVELS OFCYRUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/287

Cattenburgius sua hic scripta enumeramerare coactus est: ubi quidem hoc singularis exempli est, quod ante nihil edidit, quam factus est in Limborchii locum Professor Theologiae A. 1712. Ex eo tempore edidit 1) Votum salutis, 2) Spicilegium Theologiae Limborchianae, à nobis recensitum A. 1727 p. 150 sq. 3) lingua Belgica Continuationem Virae Hugonis Grotii a Casp. Brandtio scriptae. Progredimur ad subjunctum Specimen controversiarum inter Reinonstrantes & Socinianos, exhibitum ipsissimis scriptorum verbis. Objectus scilicet persaepe fuit Remonstrantibus consensus cum Socinianis. Nec defuerunt e Remonstrantibus, qui ad crimen hoc diluendum docerent, Remonstrantes arctissime tenere sententiam de Deo Patre, Filio, & Spiritu S. deque pe sona & officiis Christi. Cum vero hi libri non sint in omnium bibliothecis, saltim exteri eos legendi occasione careant, Noster in animum induxit, his loci ipsa cum Remonstrantium, tum Socinianorum, verba de singulis doctrinis producere, ut maximus utrorumque dissensus fiat manifestissimus. Dissensionem igitur Arminianorum a Socinianis ostendit in septem Capitibus, quorum primum est de demonstratione existentiae Dei, secundum de omnipraesentia Dei, tertium de Dei praescientia, quartum de tribus personis divinis, (ubi simul Jo. Clerici verba semel iterumque producit ad ostendendum, eum in doctrina de Trinitate atque de Christo haud favere Socinianis, sed esse orthodoxum) quintum de satisfactione, sextum de cultu & invocatione Jesu Christi, septimum denique de baptismo.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
