Latin
CATALECTA RABBINICA, IN USUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
CATALECTA RABBINICA, IN USUM scholarum privatarum edita a DAVIDE MILLIO, Trajecti ad Rhen. apud Joh. Broedelet, 1728. 8. Alph. 2 pl. 17. Ujus in his Actis vice haud simplici, cum laude, fecimus mentionem (e. gr. 1725 p. 103 sqq. 1726 p. 433sqq.) Cl. Millius juventuri Academicae, Rabbinismum amanti, his quidem Catalectis praecipue prodesse voluit; doctis tamen etiam in hoc sacrario Viris non uno profuit modo. Qui primum occupat locum, Danzii Rabbinismus, nostris non ignotus, hac ratione &exteris magis, merito suo, innotescit. Magis vero eruditis serviet, quae hunc excipit, ipsius Millii formularum disputandi Talniudicarum explicatio.