# Acta eruditorum 1729 290

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/290

privilegia aliaque) auctus fuerat, rat, ita collatis, ut quae ad ipsum contextum non pertinerent, in notis fuerint adscripta; qua in re multum Nostro profuit opera Cl. Jos. Ant. Saxii. Etsi vero non neget Noster, Dandulum veterum quorundam autorum fabulas adoptare & subinde in Chronologia caespitare, multa tamen ex antiquitate monumenta & res gestas in Venetia Istria finitimisque partibus tradere, quae frustra alibi conquirentur, evincit, imprimisque observat, magni habenda, quae de origine & incrementis urbis Venetiarum profert, modestiam ejus insuper & calamum a partium studio alienum commendans, cum recentiores Venetorum Scriptores nihil ferme, quod est ad remotiora saecula, nisi victorias ac triumphos loquantur. Accessere quoque nonnulla, quae è Codice egdem Ambrosiano annectebantur e Jo. Bembi Chronico desunita; ab A. 1333 ad A1410. Sequuntur II Fragmenta Annalium Romanorum, ab A. 1328ad 1340 Italice scripta, Autore Ludovico Bonconte Monaldesco, nunc primum è Codice Bibliothecae Caesareae Vindobonensis descripta. Autor hic natus A. 1327, si vera sunt, quae in exordio hujus opusculi narrantur, ad annos CXV vitam produxit, atque adeo circiter A. 4131 decessit: quamvis risu dignum sit, quod Autor ibidem de se ipso testatur, se tantam aetatis suae mensuram implesse sine ullo valetudinis incommodo, atque ex uno senectutis morbo e vita cessisse, quasi haec ex Elysiis post mortem ad nos conscripta miserit. Sed ea forte ad marginem olim adscripta in textum ab insulsis scribis translata sunt, cum etiam in Codice Romano eodem modo legantur. Ex eadem Bibliotheca Caesarea descriptum est III prolixius Lominici de Gravina Chronicon de rebus in Apulia gestis ab A. 1333 ad A. 1350, quae periodus incidit in ea tempora, quibus Johanna I, postquam avo suo Roberto Regi in Regno Neapolitano successisset, Andreae nupsit Hungariae Regis filio, postea fastidito, suffocatoque A. 1345 & de senestra projecto; cujus mortem ultus frater Ludovicus Hungariae Rex Johannam in Provinciam fugere compulit. Haec autor synchronus, Notarii arti deditus, sed saepe in iis turbis arma pro Hungaris, quibus savebat, tractans tandemque eam ob causam in exilium missus, latius diduxit, ne minimis quidem, quod nonnullis minus placebit, praetermissis, stylo quiMENSIS JULII A. MDCCXXIX quidem, si non eleganti, perspicuo tamen, nec ullibi pravos Autoris affectus prodente: quem tanto majori in pretio habendum Noster putat, quod nemini fere Scriptorum Neapolit. hactenus visus fuerit vel cognitus; ut dolendum omnino sit, Codicem hunc fere unicum sub initium & finem nimium detritum immo lacerum esse, ut foetus integer proferri haud potuerit. Exhibet porro Noster IV Historiae Parmensis Fragmenta ab A.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
