# Acta eruditorum 1729 291

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/291

1301 ad 1355, autore Fratre Johanne de Cornazanis, Ord. Praedic. Latine primum scripta, sed hic ex Italica versione minime antiqua Joannis Marii de Herba Parmensis, quod Latina non suppeterent, edita, quibus Chronicon illud Parmense, quod Tomo IX hujus Collectionis exstat, ut indicavimus nuper in Supplem. Tomo IX Sect. XI, quodammodo continuatur; accessit breve Additamentum ab A 1355 ad 1479 sive ab Interprete sive a quocunque alio adornatum. Uti vero Cl. Editor varia monumenta, quae cum Albertini Mussati vita Henrici VII Imp. junctim ediderat A. 1636 Felix Osius, passim huic Collectioni interspersit; ita hic quoque ledit V Gulielmi & Albrigeti Cortusiorum Historiam de Novitatibus Paduae & Lombardiae ab A. 1256 ad 1364; sed longe, quam in editione Osii, castigatiorem & auctiorem. Quippe & Codex Estensis ac bini Ambrosiani varias Lectiones suppeditarunt, & Celeb. Vir, Apostolus Zenus, nobis quoque non uno nomine suspiciendus, Nostro haud aegre communicavit e MS. Capita XXIV in editis adhuc desiderata, & nunc, ut par erat, in Librum Il a Cap. II ad XXV conjecta; tum & impetravit Noster opportune ab Excell. Comite Ant. Rambaldo Collalto, intimo Caesaris Consiliario, Maecenate eximio, Chronicon MS. Andreae Redusii de Quero, opus spissum posthac edendum, cui cum ab Autore opus integrum Cortusiorum, nulla eorum mentione facta, insigni plagio insertum & subinde nonnullis Redusii additamentis decoratum reperisset, & varias lectiones & supplementa haec in editione addere operae pretium duxit. Cumque Cortusii desinant in A. 1358, commode hoc loco accedunt Vi Addita menta duo ad Chronicon Cortusiorum, sed Italica lingua ab Autoribus anonymis scripta, unum ab A. 1359 ad 1365 alterum ab A. 1354 ad 1391, nunc primum e membrana Bibl. Estensis evulgata; quorum quidem primum non improbabili conjectura ipsis Cortusiis, qui paulo longius suam produxerint historiam, deberi censet. VII Gualvanei de la Flamma, cujus Manipulum Florum superiori Tomo XI Noster in lucem protraxerat, (vid. Acta hujus anni M. Mart. p. 99) Commentarius de rebus gestis Azonis, Luchini & Johannis Vice-Com. ab A. 1328 ad 1342, qui in Codice Ambrosiano ejusdem autoris Chronico majori, quod ipse Azoni dedicaverat, subjunctus exstat, eo majori in pretio habendus, quod Autor illo tempore, & quidem in aula Archiepiscopi Mediol.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
