# Acta eruditorum 1729 294

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/294

Ossonensis (Ossuna) Prorex Neapoleos ob rapacitatem, seritatemque animi apud Hispanos accusatus, auxilia Venetorum ac Sabaudi circumspicere, naves aliquot de suo instruere, milites privatim sua pecunia conscribere, ac plebem in Nobiles concitare coepit. Verum Borgia, qui succederet in provinciam illius, nocte arcem novam ingresso, consilia successu caruerunt. Reversum inde in Hispaniam, & in carcerem conjectum, morbus supplicio subduxit. Antonius Foscarenus, Senator Venetus, criminis majestatis falso damnatus A. 1622 interiit. Consueverat is nocte intempesta, vestitu mutato, nec ullo cum comite clam se conferre ad matronam quandam, illustri dignitate & fama integra. Cum vero eunti vicus esset intrandus, qui idem ferebat in domum legati Regis Galliae; non defuere, qui clandestini cum legato colloquii eum accusarent. Comprehensus ergo fatebatur cetera omnia, illud unum fidenter negabat, se cum legato, aut ullo ex domesticis ejus egisse. Ipse firmus in proposito, ut matronae parceret nomini, eamque a certo vitae periculo liberaret, tacendo culpam confessionis incurrit: convictusque a testibus perduellionis poenam subiit, publice suspensus patibulo. Enimvero hi ob alia crimina paullo post morte damnati, facinus detexerunt: Decemviri vero, quod unum poterant, ut famam mortuo restituerent, eum templo Marcio sepulchris majorum intulerunt. Mansseldium, cum suo aere militem alere non posset, plures expetebant ducem, magna mercede proposita. Miserat ipsa ad eum Isabella Austriaca legatos, qui conditionem offerrent, ut, si accederet ad Hispanos, crearetur Princeps Romani Imperii, obtineretque Hagenoam urbem cum agro ejus, quàm fiduciario jure posteri possiderent in perpetuum, ad haec grandi pecunia donaretur, & secundum Spinulam primus esset in exercitibus Regiis: verum ingentia animo agitanti, parva haec visa. Palatino exauctorato, Caesar de Bavaro sufficiendo in locum illius consilia agitabat, sed adversabantur Hispani, quod Bavarus partem occupasset inserioris Palatinatus, quam sibi praedam destinaverant.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
